Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE ELOQUEXTIA SACRA. "283
De usu autem praecipiuntur tria: 1. distinguendum est
inter Ecclesiae definitiones et scholasticas quaestiones;
2. ex his illae non sunt attingendae, quibus oratio plus
subtilitatis, quam utilitatis acquireret; 3. cavendum etiam
a vocabulis obscuris, et argumentatione praecisa ac jejuna.
Schol. Commendandus hoc loco est inprimis Catechismus Cone.
Trid., qui non solum universam doctrinam christianam accurate
exponit; sed etiam praeclare docet, quibus ea rationibus, exemplis,
testimoniis, similitudinibus populo sit tradenda.
ART. III.
DE HISTORIA ECCLESIASTICA ET DOCTRINA ASCETICA.
427, I. Ad historiam refero non solum ipsos universae oumhisto.
ria.
Ecclesiae annales, sed etiam vitas Sanctorum, ethistorias
ordinum religiosorum, maturo rerum examine conscriptas.
Hujus autem loci usus oratori tantum est commendan- oma ae
usa.
dus, quantum non una in regione vulgo negligitur.
Nullum fere argumentorum genus apud Tullium quidem fre-
quentius, quam vetustatis memoria, majorum gesta et instituta,
summorum exempla virorum. Ecquid sacer orator simile armorum
genus contemnat ? Certe historiae, quas dixi, abundant exemplis,
quibus et doctrinis fidem facere, et animos cum permulcere tum
inflammare poterimus.
In omnibus quidem, sed maxime in mirabilibus rebus Qaae ser-
servanda sunt inprimis duo: primum ne quid, quod de-
deceat, aut sinistrae pateat interpretationi, alTeratur; deinde
ut, quae narrantur, fide probatorum scriptorum sint certa,
quos quidem testes plerumque juverit nominari.
1. Itaque nec nimium nos moveant nostrae aetatis frigidi et
difficiles critici, ut, quae Deus nostra utique causa fecerit, dicere
vereamur ; et tamen moribus et indoli eorum , qui audiunt ,
aliquantum cedamus ; ut nec nimii in hoc genere , et tanto
prudentiores simus in deligendo.
2. Ceterum qui bene versatus est in Scriptura et Patribus, in