Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE EL0QLE>T1A SACRA. 287
3. Plerumque fides languet, vel etiam impugnatur, quia non
intelliguntur credenda. Hinc est, cur optima rerum divinarum
explicatione dubitationes facillime tollantur; id etiam constat,
tantam esse vim et lucem veritatis, ut recte explicata sibi ipsa
fidem faciat. Utinam igitur sacri oratores illa, quae mox dicam
propria esse cbristianae eloquentiae, ibi tractent maxime, ubi
minime creduntur!
il6. Plurimum autem orator sacer dicere debebit de i^equibas
pr.ieclpue a-
iis, quae religionis cbristianae sunt propria maxime, nec
non de illis, quae ab baereticis negantur.
1. Itaque B. Pauli exemplo inprimis Christum praedicabit, et
hunc crucifixum; aget saepe de redemptionis necessitate et na-
tura, de peccato originis, de fide et gratia, de resurrectione
mortuorum et judicio; ex moralibus autem tractabit frequenter
rerum humanarum, divitiarum maxime, et honorum contemp-
tum, humilitatem, cui philosophia nec nomen invenit, dilectio-
nem inimicorum etc.
2. Etsi heterodoxos impugnare vix unquam, ut postea dice-
tur, utile sit, saepe tamen cum omni übertäte de catholica
doctrina dicendum; agendum dico de Ecclesia et SS. Pontificum
potestate, de sacerdotio et sacramentis, de sacramentaübus et
piis usibus, de votis, de ordinibus religiosis, de jejunio et
omni poenitentia etc.
M7. Quanquam generatim anni ecclesiastici tempora,
et festi praesertim dies observandi sunt, potior tamen ^^andam.
est ratio necessitatis utilitatisque.
1. Ideo etiam consuUum est, tempora illa observare, quod
grata inde varietas oritur, et occasio habetur, de iis quoque
agere, quae piis morigerisque ad perfectiorem virtutem utilia
sunt. Neque enfm hoc uno continetur officium oratoris, ut per-
versos a vitiis avocet.
2. Si argumentum a ralione diei vel temporis multum discre-
pat, melius est, in exordio rationem, cur ita facias, indicare,
quam aditum ad materiam per ambages quaerere. — Ceterum
necessitas cogit etiam de re^eadem saepius dicere.
13.