Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE ELOQUEXTIA SACRA. "283
2. Assequelur propositiim , si efficiat , ut Veritas pateat , ut
Veritas placeat, ul Veritas movent (n. 248.).
Nos quidem iiis libris quaerimus , quid ad hoc possit
humana ars et industria; sed inanis omnis haec institutio,
si orator altiori quodam virtutum praesidio instructus
non sit.
In dubium vocalum esl, num buic eloquentiae, quae tola divina
sit, adjumenti aliquid afferat humana industria et doctrina. Sed
usus Ecclesiae et ipsorum Patrum exempla salis nos docent ,
minime haec, elsi naluralia, praesidia esse negligenda. Quod si
sancli quidam viri sine ratione doctrinae coelesli quadam dicendi
facultate instructi fuere; Apostoli quoque et alii multi religionis
scientia divinitus sunt imbuti ; nec tamen pcopterea quisquam
quaesierit , conveniatne a pueris fidei rudimenta , ab Ecclesiae
ministris Theologiam magno labore addisci. — Florido et expolito
sermone laudem captare , nec ipsum decet profanum oratorem.
Sed aliud est eleganlias sectari et fucata pigmenta, aliud in rebus
et verbis verae eloquentiae praecepta servare.
2. Virtutes oratori sacro necessariae sunt inprimis vividissima
fides, sine qua nec ipse intelligere quidquam, nedum aliis exponere
de rebus divinis poterit ; ardens et sincerum studium divinae
gtoriae et humanae salutis ; rerum vero caducarum , maxime
divitiarum et laudis comtemptus ; — Vae illis, qui quaeslum s. Bem
faciunt —; beneßeentia et mansuetudo erga homines, ad exemplum
Christi; magna animi demissio; et singularis per orationem cum
Deo conjunctio. Quae virtutes , cum ad alia multa , lum ad hoc
maxime sunt necessariae, ut flectere animos possit. Non omnis enim
ardor , qui in dicenle effulserit, sed divina est virtus , qua i-n
aeterna hominum mentes excitanlur. Christo igitur ardenli chari-
tate se conjungat, in ipso sit omnis ejus medilatio et vita; quo
fiet, ut et oratio Christum spiret, coelestemque illam vim acquirat,
de qua legimus : Ego dabo vohis os et sapienliam, cui non po- me. 21,15.
terunt resistere.
Plura de his vide apud S. Äug. de doctr. christ.; S.Franc. Borg,
de ratione concionandi ; S. Franc. Sales, leltre sur la manière