Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE PROMj'NTIATIONE. 283
Mire enim auditurum dicturi cura delectat, et auditor se ipse
componit.
2. Prooemio frequentissime lenis convenit pronuntiatio;
quare vox temperata, gestus sit modestus.
Nihil est enim ad conciliandum gratius verecundia; nihil in-
suavius, quam exordientis vociferatio. — Neque tamen, ut
aliunde notum, omne exordium lene et tranquillum esse debet.
3. Narratio magis prolatam manum, gestum distinctum,
vocem sermoni proximam , et tantum apertiorem , sonum
simplicem frequentissime postulabit; quamvis aliud inter-
dum poscant animi motus.
4. Confirmationis actio maxime varia et multiplex est.
Nam et proponere, ptirtiri, inlerrogare sermoni sunt proxima,
et argumenta adversarii repetcre; sed haec tamen aliquando
irridentes, aliquando imitantes pronuntiamus. — Argumentatio
plerumque agilior, et acrior, et instantior, consentientem ora-
tioni postulat etiam gestum, i. e. fortem celeritatem : instandum
quibusdam in partibus, et densanda oratio. — Egressiones fere
lenes, et dulces, et remissae. Accendendi audientes per ampli-
flcationes multi sunt gradus et modi, ut paulo ante dictum est
(n. 405.).
3. Peroratio, si enumerationem rerum habet, desiderat
quandam concisorum continuationem ; si ad concitandos
audientes est accommodata, aliquid ex iis, quae supra
dicta sunt.
413. III. Ut in ipsa oratione, sic in gestu et voce re-
fert plurimum, quid deceat, circumspicere , et modum in
omnibus servare.
1. Decorem ut serves, liberalis institutio et assidua fa- Quia ae
., ,. decore.
cit exercitatio.
Ut, qui pila ludunt, non utuntur in ipsa lusione artificio pro- Deor. 1,16-
prio palaestrae; sed indicat ipse motus, didicerintne palaestram,
an nesciant : sic in orationibus etiamsi propriae ceterae non