Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
28-2 ARTIS DICENDI P. III. LIB. III.
compressis. 9. Tolli manum supra oculos , demitti infra
pectus vetant ; adeo a capitc eam petere , aut ad imum
ventrem deducere, vitiosum habetur.
Dotütocor. 410. V. De totius tandem corporis habitu praecipiunt:
"""^or.is. 1. Status erectus sit et celsus; 2. nec obrigescere orator
videatur, (quasi, ut ait Epictetus , vera deglutierit) ; sed
neque contra omnes partes corporis agitet vehementius ,
Ibid. trunco magis toto se ipse moderans et virili laterum fle-
Qt. xione. 3. Indecora est in dextrum ac laevum latus vacil-
latio alternis pedibus insistentium. 4. Neque minus illa
frequens, et concitata in utramque partem mutatio; quam
in Curione patre irrisit Julius, quaerens, quis in Untre lo-
queretur. 5. Ne jactentur humeri ; quod vitium quomodo
Demosthenes emendaverit, notum est. 6. Incessus et ex-
cursie, sicubi a more regionis non discrepent, rari certe
sint et moderati; discursare autem numquam licet. 7. Fe-
mur denique vel pectus ferire scenicum habetur.
§ II.
De actione apta.
Quid ser- 411. I. Ut Sit apta pronuntiatio primum convenire debet
Tandum ge- . , .
neratim. pcrsonis, et causae totius generi.
Qt-
1. Non eadem in voce, gestu, incessu apud principem, se-
natum, populum, magistratus, privato, publico judicio similiter
decent.
2. Ut causae sunt tristes, hilares, sollicitae, securae, grandes,
pusillae, ita etiam actio similem quasi habitum induere debet;
ut vix unquam ita sollicitari partibus earum debeamus, ut non
et summae meminerimus.
Quid in sin- 412. II. In diversis autem orationis partibus haec sunt
CMlis parti-
Dûs. observanda :
Id.
1. Surgat orator ad dicendum cum dignitate et modes-
tia , neque protinus erumpat, sed det brevem cogitationi
moram.