Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE PRONUNTUTIONE. 277
tas, aut sententiarum natura, aut depositio (i. e. exitus senten-
tiae), aut inceptio, aut transitus postulabit : ut qui singulis
pinxerunt coloribus, alia tamen eminentiora, alia reductiora
fecerunt, sine quo ne membris quidem suas lineas dédissent (1).
Hac similitudine illud quoque ostenditur, varietatem et aequali-
tatem minime inter se pugnare.
Mutatio vocis fiat, plerumque saltem, ieniter et sensim, ^gqJjJJJg"*^®
ne sermo subsultet imparibus spatiis ac sonis, miscens
longa brevibus, gravia acutis, elata submissis, et inaequa-
litate horum omnium, sicut pedum, claudicet.
4^03. Cantus autem ille , qui reprehenditur , est flexio
quaedam vocis per omnem orationem uno ferme tenore
repetita.
1. Sunt, qui eadem flexione sensus omnes concludant, sunt,
qui eadem incipiant; alü quoties quidpiam majori intentione
proferunt, iisdem vôcibus utuntur : qua cantatione nihil ingra-
tius.
2. Quod si Cicero pronuntiationem vocat cantum obscurio-
rem, illam vocis intelligit variationem, rebus animique motibus
actommodatam, quae cum modulatione cantus ita fere conferri
potest, ut numeri oratorii cum numeris musicis. (n. 111.)
Discentes, ut ad aptam hanc varietatem exerceantur, Quomodo
dlscente« «x-
1, eorum, quae pronuntiant, germanum sensum penitus «rccndi.
pernoscant; 2. non statim grandiora illa et tragic,a arri-
piant, sed quotidianis potius apte [n-onuntiandis assuescant ;
3. eas inprimis orationes ediscant, quae varias vocis in-
flexiones postulant.
IV. Ut gravis sit pronuntiatio, primum in singulis Quid pri-
sententiis vocabula , quibus major est vis , vocis quadam ^taTm"'*
intentione prae reliquis notanda.
(1) Ilaec Quintilianus; qui deinde accuratissime ostendit, quoiaod» tx hoc
prftt««pto piima orationit pro Mil. periodu« sit pronuntianda.