Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
270 ARTIS DICENDI P. III. LIB. III.
CAS?ȔjT M.
DE MEMORIA.
(Qt. n, 3.)
Qui memo- 391. Memoriae, quae dicitur rerum et verborum recor-
riae fructus.
datio, cum in omni disciplina, tum maxime in hac orato-
ria incredibilis est vis et utilitas.
Qt. Memoriam quidam naturae modo munus esse existimaverunt :
estque in ea non dubie plurimum, sed ipsa excolendo, sicut
alia omnia, augelur : et totus, de quo diximus adhuc, inanis
est labor, nisi ceterae partes hoc velut spiritu continentur.
Haec Fabius, apud quem (1. c.) vide alia plura. Cf. etiam de
or. 2, 87.
^Quicoian- Si vero quis unam maximamque a me artem memoriae
Qt. quaerat, exercitatio est et labor: multa ediscert?, multa co-
gitare et, si fieri potest, quotidie, potentissimum est.
Nihil aequc vel augelur cura vel negligentia intercidit. Quare
et pueri statim quam plurima discant, et quaecunque aetas ope-
ram juvandae studio memoriae dabit, devoret initio taedium il-
lud, et scripta et lecta saepius revolvendi. Quod ipsum hoc
fieri potest levius, si pauca primum, et quae taedium non affe-
rant, coeperimus ediscere; tum quotidie adjicere singulos ver-
sus, quorum accessio labori sensum incrementi non afTerat, in
summam ad infinitum usque perveniat.
SchoL Tradunt nonnulli hoc loco artificium quoddam memo-
riae, quod Simonides invenisse dicitur, (Qt. et Cic. 11. cc. Ad
Ilerenn. 3, 10-24); quod cum duplici memoriae cura impedi-
mento potius, quam praesidio sit, nos cum Quintiliano simpli-
ciora tradamus.
Quae in 392, Si longLor complectenda memoria fuerit oratio, ju-
edi^sceudoju . ^ rerum divisio et verborum numerosa com-
positio.