Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE ELOCUTIONE. ^ 269
389. Obscura rudibus esse soient, quae in universum
enuntiantur, nisi sumpta fuerint de vita; ex his ipsis au-
tem , quae singularia sunt, alia sunt aliis hominibus ac-
commodatiora.
1. Hinc apud oratores frequentissimae cnumerationes partium,
effeetuum, exemplorum.
2. Sed tum haec tum reiiqua, quibus illustratur oratio, ut
similitudines et comparationes, non eadem apud rusticos et ur-
banos, apud maritimes et ruricolas deligenda.
Vocabula minime popularia sunt: 1. multa ex peregri-
nis, vetustis et novis, quamvis forte inter doctos homines
recepta; 2. exquisita ad ornatum, praesertim si multa sunt;
3. ea denique, quae abstracta vocantur, — In conjungen-
dis autem verbis nihil magis apud rudes videndum, quam
ut ne implexa sit compositio, et primarius sensus facillime
notetur.
390. Postremo pCrmagni momenti est ad omnem virtu- Qmdacihuc.
tem dicendi, orationem paene semper ad eos, qui audiunt,
esse conversam, quo perpetua quaedam sit cum iis com-
municatio et velut collocutio.
1. Sic enim fiet, ut audientes, quod sibi omnia dici intelli-
gunt, attendant magis, moveanturque facilius. Ipse vere orator
hoc modo vix non cogitur orationem auditoris prudentiae et
alTectui accommodare.
2. Operae pretium facies, si mediocres oratores cum Cice-
rone et Demosthene conluleris. IIlos non loqui dixeris ad prae-
sentem auditorem, sed libellum scriptum nescio cui recitare :
qui saepe etiam Deum antea et omnes Sanctos, templi muros,
montes, nubes et colles compellant, quam vel semel ad ipsos
audientes sermonem converterint. Contra apud hos oratores
praestantissimos ilia, quam dixi, cum audientibus collocutio, a
scriptione toto genere dissimilis, vix unquam interrupta, apos-
trophac autem quam rarissimae.