Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
mmÊmmÊmmm^mmmmmmrnmmBÊBmmmm
266
LIBER TERTIUS.
DE ELOCUTIONE, MEMORIA ET PRONUNTIATIONE.
CAPUT
DE ELOCUTIONE,
Bcmv.1.7, 384. Elocutio est idoneoruni verborum et sententiarum
ad res inventas accommodatio.
Or. 19. Ilanc maxime reqniri, hac una oratorem excellere, nomen
ipsum intlicat; siquidem et graece ab eloquendo fijrcop, et latine
cloqiicns dictus est. Ceterarum enim rerum, quae sunt in ora-
tore, partem aliquam sibi quisque vindicat; dicendi autem, id
est, eloquendi maxima vis soli huic conceditur.
Cf. Qt.8 2. Quod tamen non ideo a nobis commemoratur, ut eloquen-
proocra. ...... .... .
tiae studiosi, omissa rerum, qui nervi sunt in causis, diligentia,
quodam inani circa voces studio senescant; sed ut rebus sol-
licite inventis, prudenterque dispositis aliam eamque non minus
necessariam quam difficilem superesse partem sciant. Mentis
enim concepta nisi apto sermone prompta et ad audienles pro-
lata fuerint, supervacua procul dubio, et gladio intra vaginam
haerenti similia sunt. — Quapropter hujus partis praecepta a
magislris eloquentiae praecipua cura tradi tonsuevere, nec fere
in alia magis ipse M. Tullius elaboravit. Nobis tamen, qui
styli doctrinam in parte prima jam tradidimus, hoc loco id
unum restât, ut de virtutibus dicendi, quas inibi exsecuti su-
mus, nonnulla in oratoris usum noîemus. Ac primum quidem
Quiddcrer- 385. L Omnia, quae de perspicuitate rerum et verbo-
spicuitatc. ^^^^ tradita sunt, oratori praecipuo quodam studio curau-
da sunt.
Qt. Etenim id in consilio est habendum, non semper tam esse
acrem audientis intentionem, ut obscuritatem apud se ipso dis-
cutiat, et tenebris orationis inférât quoddam inteiligentiae suae
lumen; sed mullis eum frequenter cogitationibus avocari ; nisi
tam Clara fuerint, quae dicemus, ut in animum ejus oratio,
ut sol in oculos, etiamsi in eam non intendatur, incurrat.
y Quare non, ut intelligere possit, sed, ne omnino possit non
intetligere, curandum.