Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
t

li ARTIS DICENDI P. I. CAP. I.
omnia, quae male novantur, si quando sermonem non reddunt '
obscurum, at certe putidum et impedltum.
Quid do 22. III. Ex peregrinis vocabulis usurpare licet primum
peregriEi«. ^^^ ^^^^ communl iisu recepta, et quasi civitate donata
sunt, ut philosophia, ut trophaeinn; et ejusmodi quidem
in omni sermone adhiberi possunt ; deinde illa, quae artium"
sunt propria, ut horum ipsorum nomen, termini technici,
ut periodus, tropus, dialectica. Quibus uti licet, cum ad
eos loquimur, qui artibus studuerunt.
Ceterum quaeraraus sane, quoad possumus, pro peregrinis ^
propria usurpare, sed tamen in hoc quoque est modus servan-
dus. Nam saepe etiam magis erratur, cum quis peregrinis, quae
recepta et nota sunt, propria substituit insolentia. Quare hie rur-
sum notandi, qui puritatem latini sermonis putidius sectantes,
recepta vocabula, ut Ecclesia, ut martyr, ut Eucharistia répu-
diant.
II.
Be verbis propriis.
Quae pro- 24. Propria dicuntur verba, quae optime demonstrant,
id quod volumus iis declarari.
Qt. 8,2, Proprietas verborum, non simpliciter accipilur. Primus enim
intcllectus est sua cujusque rei appellalio, et sic opponitur trans-
lationi et circumlocutioni, praesertim ei, qui euphemismus di-
citur. Secundo modo dicitur proprium inier plura, quae sunt
ejusdem nominis, id, unde cetera ducta sunt : ut vertex pro-
prie dicitur conlorta in se aqua. Tertlus est liuic diverstis mo-
dus, cum res communis pluribus, in uno aliquo habet nomen
eximium, ut carmen funebre proprie Naeniae. — Sed in his
omnibus nec proprietas virtus, nec improprietas vitium est. Pro-
prie dictum, quod nunc quaerimus, illud est, quo nihil inveniri ^
possit signiflcantius, ut Cato dixit C. Caesarem ad ecertendam
Tempublicam sobrium accessisse, ut Virgilius deduclum carmen
ct Horatius acrem iibiam, Uannibalemque dirum.