Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
262- ARTIS DICEîfDI P. III. LIB. III.
ad preces covfugit; et merito, cum sciret haec et haec, Sed
non sunt singulae species persequendae, ne sola videantur,
quae forte nunc dixero; cum occasîones, et ex causis, et ex
dictis adversariorum, et ex quibusdam fortuitis quoque oriantur.
Numiiisoia 380. Etiam in aliis partibus actionis, si multiplex causa
peroratione ^ i ? i
facien^da. sit, et pluribus argumcntis defensa viriliter, ay^xeoaWcocr/^
Qt, Oj 1 ■
fieri solet.
ïta Cicero ante narrationem enumerat, quae ad confutandos
adversarios tractavit :
Pro Mil. 9. Quamobrem, judiccs, ut aliquando ad causam crimenque ve-
niamus, si neque omnis confessio facti est inusitata; neque de
causa quidquam nostra aliter, ac nos vellemus, a senatu judi-
catum est; et lator ipse legis, cum esset controversia nulla
facti, juris tamen disceptationem esse voluit; et delecti judices,
isque pracposilus quacstioni, qui haec juste sapienterque dis-
ceptet : reliquum est, judices, ut nihil jam aliud quaerere de-
heatis, nisi, uter îtlri insidias feccriL
Et rursum in media confirmatione c. 19. Video adhuc con-
stare omnia. In peroratione autem enumerationem non facit.
Quid de 381. II. Amplificatio, etsi aliis quoque in partibus adhi-
amplificatio- * i i i
nc. betur, in peroratione tamen velut sedem propriam obtinet.
6,1. Quare : Ilic, si usquam, ait Fabius, totos eloquentiae ape-
rire fontes licet. Nam, si bene diximus reliqua, possidemus jam
judicum animos : et, confragosis atque asperis evecti, toto
pandere possumus vela.
Qualis esse Tametsi vero animorum motu aliquando terminanda fere
debeat.- ^^^ omnis oratio; diligenter tamen, qualis causae conve-
niat, circumspiciendum est.
Cf. Qt. ibid. Sunt enim et illi leniores epilogi, in quibus non affectus, sed
mores tractantur : ut cum adversario satisfacimus, aut amice
aliquid commonemus, aut ad concordiam aliasve virtutes borta-
mur, quod praecipue in deliberatione et eloquentia sacra non
raro contingit.