Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
260- ARTIS DICEîfDI P. III. LIB. III.
giant, securitatcm simulantes , quae contra se dicuntur ,
leviter attingunt, sua vero magnifice exornant ; aut pol—
licentur alio in loco , ubi id commodius fieri possit, se
responsuros, ut interea sensim sine sensu elabantur; vel
denique divellunt argumenta, ut quae conjuncte non pos-
sint , separatim infirment.
noor.2,72. 1. Antonius apud Ciceronem : Confiteor me, inquit, si quae
premat res vehemenlius, ita cedere solere, ut non modo non
objecto, sed ne rejecto quidem scuto fugere videar; sed adhi-
bere quandani in dicendo speciem, atque pompam, et pugnae
similem fugam; consistere vero in meo praesidio sie, ut non
fugiendi hostis, sed capiendi loci causa cessisse videar.
2. Secunda est fraus pessima, sed facilis ad detegendum.
3. Rede quidem ad singula, quae objiciuntur, seorsum res-
])ondemus; sed sunt argumeota, quae ex ipsa conjunctione tan-
tum vim habeant (n. 332.).
çufte ca- 378. Haec autem in refutando providenda sunt maxime :
I. Ne aut dissimilemus vim argumenti iis, qui audiunt,
optime cogniti, aut contra ita augeamus, ut responsio de-
bilior videatur.
Saepe amplificari convenit objecta, ut luculentior sit victoria :
sed hoc non est faciendum, cum contraria argumenta speciem
habent blandientem aut quasi caecantem, refutatio vero captu
est difficilis, et sua natura jejunior. Maxime autem in genere
sacro id semper orator efficere et debet et polest, ut nulla du-
bitatio, nullaque maneat suspicio falsitatis.
H. Ne nos abjiciamus in genus dicendi humile et ca-
villatorium.
III. Ne adversariorum fraude a re controversa nos ab-
duci sinamus.
Sludiose orator secum ipse disquirat, quantum ad eam rem,
quae maxime quaeritur, infirmandam, quae opponuntur, va-
leant. Consueverunt-ciMm dolosi ea agitare maxime, quae ad
rem non pertinent.
Tfinda.