Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
270-
ARTIS DICEîfDI P. III. LIB. III.
1. Interdum refutalio non necessaria, utilis tamen est sive ad
causam explicandam, sive ad infirniandam adversariorum fidem
et auctoritatem.
2. Difficilis aliquando responsio, non quia verum sit, quod
objicitur, sed quia subtilior refutalio et audientibus ingrata.
Ubifacionda. 371. Fit autcm refulatio modo ante, modo inter, modo
post confirmationem. — Ante probationes facienda est,
cum auditor contrariis rationibus ita captus est, ut argu-
mentationi nostrae attentas et benevolas aures non sit prae-
biturus , aut cum nisi refutatis , quae objiciuntur , argu-
menta nostra vim non liabebunt.
Utrumque accidit Ciceroni in causa Miloniana, nam el judi-
cibus timor expellendus, et verus causae status d.emonstrandus
erat.
Inter argumentandum adversaria, quae ex ipsa oratione
et argumentis nostris nascuntur, refutabimus.
c. Si. 1. Tale est in eadem oratione pro Mil. Cur igilur vicias esl?
Quia non semper viator a latrone, nonnunquam eliam latro a
viatore occiditur ; quia quamquam paratus in imparatos Clodius,
tamen mutier inciderat in viros.
2. Ejusmodi rcfutalione saepe fit elegantissime transitio, ul :
c. It. At va tail odium, fecit ira tus, fecit iiiimicus, fuit ultor injuriae,
punilor doloris sui. Quid9 si haec, non dico majora fuerunt in
Clodio, quam in Milane, sed in illo maxima, nulla in hoc ;
quid vultis amplius?
3. Quodsi vero talis refutatio orationis cursum morari nimiuui
videatur, iudicata paucis difficultate, responsuros nos postea
promittemus.
Post confirmationem ea refutabimus, quae non ex sin-
gulis argumentis nostris, sed aliunde deprompta adversus
causam alTeruntur , nec tamen ejusmodi sunt, quae ne-
cessario ante confirmationem dilui debeant. Vide pro lege
Manilla c. 17-24.