Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
250- ARTIS DICEîfDI P. III. LIB. III.
a judicibus palam redemerat : vexarat in tribunaiu senalum :
omnium ordinum consensii pro salute reipublicae gesta resci-
derat : me patria expulerat, bona diripuerat, domum incenderat,
liberos, conjugem meam vexaverat : Cn. Pompejo nefarium bel-
lum indixerat : magistratuum primtorumque caedes effecerat :
domum mei fratris incenderat : vastarat Elruriam ; multos se-
dibus ac fortunis ejeeerat. Instabat, urgebat : capere ejus
amentiam civitas, Italia, provinciae, regna non poterant.
Vide alium praeclarissimum locum de suppl. c. 45. et hic
n. 387.
Quimisce- 361. Hacc autcm eenera saepissime miscentur, cum res
antur. ° ^
singulae, quibus constat t^/W/?, verbis etiam amplissimis
fusius per explicantur.
Pro lege Pompeji virtutes imperatorias ita extollit Cicero : Testis est
Italia, quam, ille ipse victor, L. Sulla, hujus virtute et subsidio
confessus est liberatam. Testis est Sicilia, quam multis undique
^^ pe^iculis non terrore belli, sed celeii^ntate consilii ex-
plicavit. Testis est Africa, quae, magnis oppressa hostium copiis,
eorum ipsorum sanguine redundavits Testis est Gallia, per quam
legionibus nostris in Hispaniam iter Gallorum internecione pa-
tefactum est. Testis est Hispania, quae saepissime plurimos /ws-
tes ab hoc superatos prostratosque conspexiU Testis est Herum
et saepius Italia, quae, cum servili bello tetro periculosoque
premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit; quod bellum ex-
spectatione Pompeji attenuatum atque imminutum est, adventu
sublatum ac sepultum^. Testes j;ero jam omnes orae, atque om-
nes exterae gentes ac nationes, denique maria omnia, cum
universa, tum in singulis oris omnes sinus atque partus*
am^ificatio^ 362. In verborum amplificationem paene omnia conve-
neverborum. niunt, quae in parte prima de ornatu praecepta sunt.
Maxime hue pertinent, quae de gravitate, copia, brevitate,
de tropis et figuris traduntur. Illud vero inprimis advertant ado-
lescentes, amplificare non esse inani sonu verborum instrepere,
aut immodica superlatione rem ultra veritatem extollere, sed
quae insunt in re, excellentiore quodam modo declarare.