Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE PERSPICriTATE DICENDI. 11
Una tamen non ita sane oralio esse debet, ut .de una tan- Quaooratio
xinai
tum re singulari sermo esse queat, sed ut omnia, quae
dicuntur, communi aliquo vinculo contineantur.
lia plurima membra unum hominis corpus, ita multiplices par-
les unum efflciunt navigium.
Vinculum autem illud cum ex materia, de qua dicis, tum Unaevincn-
maxime ex fine, qui in dicendo propositus est, petendum
erit. Quapropter ex orationis argumente et proposito ex-
pendenda sunt omnia, quae invenerit meditatio.
Quaravis saepe res per se illustres esse videantur, si tamen
vel ad materiam non pertinent, vel ad finem non faciunt, plane
sunt rejiciendae : membra enim bumana, etsi per se puicbra, in
corpore animalis posita monstrum efficiunt; et vicissim. Hue
speclant Horalii versus : Humano capili cervicem pictor equi- a. p. 1.
nam etc. etc^
17. Verum ut ordo sit lucidus, duo insuper praestanda. OaWp™«-
, terea prae-
Primum partes et inter se distinguendae et nihilommus standam.
optime colligandae sunt.
1. Distinctae erunt, cum ipsae rursum partes unum aliquod
faciunt. Ita caput, manus, pedes partes sunt corporis, et nihilo-
minus singula ex aliis partibus in unum quoddam coagnien-
lata.
2. Connectuntur maxime quidem ipsa illa ratione, quae iis
cum materia est et fine, sed inter se quoque jungendae sunt,
ita ut nullus in oratione quasi saltus, sed lenis facllisque sit
transitus.
Tum partes ita disponendae sunt, ut a se invicem lu-
men accipiant.
Itaque 1. quae sunt generis ejusdem aut persimilis, plerumque
ïimul coliocanda.
2. A notis et perspectis ad incognita et obscura Iranseundum,
ita ut sequentia ab iis, quae ante dicta sunt, illustrentur, nihil
vero initio tractetur, quod intelligi non possit, nisi cognitis
iis, quae sequuntur.