Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
N DE DISPOSITIONE
231
appareat, sed ut totum, bono illo ornando et augendo dissi-
mulatum, obruatur.
2. Per vitium causae Cicero quidem illud quoque intelligit,
quod jure nobis opponi possit. Sed etiam in causa honestissima
et verissima multa sunt saepe, quae nocere possunt, vitio vel
audientium vel temporum.
332. IV. Firmissimis argumentorum singulis instandum, QuidUers»
. p . , , tractutto.
intirmiora congreganda sunt. gt. s, n.
Hoc ideo servandum esse docet Fabius, quia illa, per se
fortia, non oportet circumstantibus obscurare, ut, qualia sunt,
appareant; haec, imbecilla natura, mutuo auxilio sustinentur.
Itaque si non possunt valere, quia magna sunt, valebunt, quia
multa sunt, quae ad ejusdem rei probationem omnia speclant.
Schol, Hoc praeceptum recentiores passim acerbe reprehen-
dunt; non considérantes scilicet, non agi hic de vitiosis aut
dubiis argumentis, quibus nullibi esse locus debet, sed de illis,
quae rem non certam, sed verisimilem tantum faciunt; alqui
haec, praesertim si sunt signa facli, multiplicala non tantum
speciem accipiunt probabilitatis, sed re quidem vera rem pro-
babiliorcm faciunt (n. 281.). Quod vel exemplo, a Quinliliano'
in eo ipso loco posito, discere debuissent : Ut, ait, si quis
haereditatis gratia hominem occidisse dicatur : haeredilatcm
sperabas, et inagnam haereditatem, et pauper eras, et tum maxi-
me a creditoribus appcllaharis, cl off enderas cum, cujus eras
haercs, et mutaturum tabulas sciebas. Singula levia sunt et com-
munia; universa vero nocent, etiamsi non ut fulmine, tamen
ut grandine.
Quid ma—
333. V. Illud autem in tractatione cavendum est maxi-
me, ne sive rebus ipsis et argumentis, sive dicendi modo,
aut personarum laude et reprehensione inepta, causae
noceas.
Etenim permulta sunt in causis, in omni parte orationis cir- Deor. 2,74.
cumspicienda, ne quid olfendas, ne quo irruas.
1. In ipsis igitur argumentis, vide ne imprudenler, ostentan- ibw. 75.
dae scilicet eloquentiae causa, adversariorum adjumenta confir-
11