Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
228 ARTIS DICENDI P. III. JLIB. 1.
Cum igitur universa disponendi ratio inde pendeat, ut recte
aeslimemus argumenta; haec quo sint ponderanda, videamus.
uudeaesti- 329, Argumenta non tam ex genere, ad quod referun-
manda argu-
menta. tur, quam ex adjunctis rerum et personarum aestimanda
sunt.
Duhitari non potest, quin argumentorum vis et efficacia non
ex genere, ad quod pertinent; sive ex loco, de quo sumpta sunt,
sed ex causae statu et adjunctis; ex audientium voluntate, indole,
moribus, captu, conditione et fortuna; ex ipsius oratoris facultate,
ingenio , aetate ; ex temporum locorumque rationibus metienda
sit. Quod si neminem latuerit, pauci tamen advertunt, quod inde
sequitur :
Quid inde 330. Plurimum igitur saepe difïert inter ordinem logi-
lequatur. ^^^ ^^^ naturalem, et hunc, quem nos quaerimus, ora-
torium, Logicum enim ordinem dico, qui rerum naturam
sequitur, oratorium, cum res pro eo , quod in praesenti
causa valent, una ex rationibus modo indicatis disponuntur.
Itaque, ut exemplis utar, logicus est ordo, si primo loco po-
nuntur, quae ad rei naturam, altero, quae ad ejus partes vel pro-
prietates, tertio, quae ad effecta pertinent, et ita porro; aut quando
de re gesta agitur, si primum quae ante rem, deinde quae cum
re, postremo, quae post rem evenerint, expendis ; aut si primum
argumenta ex S. Scriptura , deinde ex SS. Patribus , postea ex
Ecclesiae usibus, tum ex ratione ipsa afïerunt. — Atque dubium
non est , quin hic ordo argumentorum naturalis cum oratorio
seu artificioso saepe conveniat ; quapropter Tullius in causa
Miloniana per primam partem argumenta ita distribuit, ut primum
de iis , quae caedem antecesserunt, mox de iis , quae in ipsa
caede acta , denique de üs , quae eam. subsecuta sunt , disse-
reret. — At vero saepenumero etiam cum virtute ab ordine hoc
logico deflecti, exemplis cognosce :
Uy. 21, 4S. 1. Hannibal post superatas Alpes milites ad pugnam hortans pri-
mum argumentum ducit ab adjunctis locorum, ittic vincendum aut
moriendum esse; secundum ab effectibus; amplissima esse victc'