Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
^^ 10 ARTIS DICENDI P. I. CAP. I.
sit necesse est, aut omnium irrisione ludatur. Quid est enim tam
furiosum, qnam verborum vel optimorum atque ornalissimorum
sonitus inanis, nulla subjccta sententia nec scientia?
Tertium, ne vicissim cum cogitationcs non afiluunt, ani-
mum despondeas.
Tentandae sunt ingenii vires, et quasi ex sopore quodam ex-
ciendae. Sunt, qui potius, hoc si accidit, ex tempore scribere
suadeant, non ut quae sic scribuntur, servemus, sed ut, quod
fieri solet, inter scribendum animus calescat.
Quartum denique, ne inter meditandum a re proposita
animus aberret longius et vagetur.
Ne igitur quasvis cogitationes vel rerum imagines, quamquam
accendunt animum, usque persequaris, sed ad orationis propo-
situm nientem identidem reflectas,
II.
De apta rermn copia et dispositione.
Aptacopia 15, Ut rerum multitudo animum cognoscentis turbat et
obruit, ita vicissim cum pauca nimis afferuntur, res per se
sola saepe non satis illustratur.
Itaque bona quidem est inventio, quae abundat, sed eorum,
quae inventa sunt, selectus adhibendus. De qua justa brevitate
cum copia socianda postea plura, nunc de lucido ordinc videa-
mus.
Quidordo. IG. Ordo cst plurium ad unum efficiendum dispositio.
Id autem maxime necessarium est in quovis artificio, ut
unum sit.
A. p. 33. Quare Horatii praeccptum : Sit qvodvis simplex dximtaxat et
unum — non solum ad poëmata, sed ad omne opus hujus di-
cendi facultatis pertinet. Hoc enim lucem affert, quia simplicem
dat rei intuitum, hoc suavitateni, quae magna ex parte in har-
monia posita est, hoc denique vim, quia dissipata infirma, col-
Iccta vaiida sunt.