Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE DISPOSITIONE. 22o
tur, quae tamen praenuntiata supervacua videntur; ut : Si oc-
cidi, rec/e feci; sed non occidi. — Hinc etiam Cicero pro Mil.
solam primam partem : Clodius Miloni insidiatus est, proposuit,
et tanquam ex abundantia addidit : etiamsi insidiatus non fuis-
set, cum laude occidi poluisse.
32'i.. Ideo autem nonnulli semper fieri partitionem vo- tPs""^!.«
lunt, quia hanc dividend! argumenta rationem cum totius
orationis dispositione confundunt.
Nisi id faciant, non intelligo, quorsum affirment, sine divi-
sione non esse ordinem in oratione, sine ordine nullam per-
spicuitatem; rursum divisione constringi oratorem, ne vagetur,
memoriam juvari, et alia similia.
Eorum autem, qui nunquam dividi orationem volunt, ^On^"'"'"-
rationes vel in nonnullas tantum orationes , in quibus
reapse partitio non.est facienda, vel in quaedam vitia di-
visionis cadunt.
Dicunt enim, per divisionem fieri , ut proposita fucati ordinis
specie vera , quam vocant , unitas orationis tollatur ; vim et
impetum oratoris per eam infringi ; artificium dicendi prodi ; a
priscis non esse usurpatam. Jam vero ad priora in iis , quae
dicta sunt superius , responsum babes ; de priscis haec adjicio.
Cicero divisionem saepissime adhibuit, interdum etiam praenun-
tiavit, ut pro Mur., pro leg. Man., 7. Phil, etc; sed nimirum
sollicitus non erat de aequabili illa partium proportione , quam
hodierni videntur putare necessariam. Pro Mur. prima pars nn.
4, altera nn. 38, tertia nn. 33 absoivitur. Pro Cluent. pars prior
nn. 116, altera nn. 22 complectitur. Lex agr. iniqua ostenditur
a n. 16-33. ; noxia a n. 39-95. etc. etc. Simili modo Demosthe-
nes. Ita enim hi vel partem propositionis vel argumenta tractanda
putabant, ut rerum conditio et natura, non ut divisionis proportio
exigeret.
Quod si alicubi moris est, partitionem semper usurpare, Qnid,ubiiii
exspectationi audientium fere obsecundandum est. Semper