Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
N DE DISPOSITIONE 219
CTO narrationis locum tenet nonnunquam parabola vel res gesta
e sacris libris deprompta; saepius doctrinae, sive dogmaticae
sive moralis explicatio. — Hoc postremo adjicio, narrationem
ad cognoscendam causam non necessariam, ad persuadendum
tamen saepe esse perutilem.
Cum oratio in plures partes divisa est, saepe singulis ^ Q^^io
partibus narratio praemittitur.
1. Hoc necesse est, cum diversa facta v. g. duo vel tria cit%
t
mina in una actione tractanda veniunt, ut pro Cluentio.
2. Multo magis expositio illa, quae improprie narratio dici-
tur, pluries in eadem oratione saepius adhibenda erit; ut pro
lege Manil. c. 2. c. 10. c. 13.
Interdum etiam membratim oportebit partes rei gestae Nnm sem-
^ ^ ® pcrtotumsi-
dispergere in causam et ad unamquamque rationem ac-
commodare. i)eiiv.i,2i.
Id scilicet agendum, cum vel ipsius rei gestae expositio mag-
nam excipit offensionem, quam argumentando leniri oporteat;
vel adversarii narratio per singula capita refellenda est accura-
tius; vel denique negotium agitur implicatum, cujus expositio
uno in^loco facta iongior futura sit.
316. Sed alias quoque orator in ipsa causa narratione Qnis aiius
utitur; primum enim contingit, ut causa una multa facta ^^^^
comprehendat, quae ut totidem argumenta tractanda erunt ;
atque tum baud raro expedit probationes et animorum
motus interponere.
Hoc genus nonnulli narrationem instructam seu confirmatam
appellant. Exempla in Verrinis.
Deinde saepe orator res gestas extra "causam assumit,
illustrandi scilicet vel animos permovendi gratia , et bas
pro re nata non breviter commémorât, sed illustriere di-
cendi genere pertractat.