Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
..a
218 ARTIS DICENDI P. III. LIB. II.
Itaque in verbis summa diligentia, ut sint expressa et velut
sensu tincta, numeri dissimulati quidem, sed tamen quam ju-
cundissimi, figurae non illae poëticae, sed quae varietate tae-
dium effugiant. Caret enim ceteris lenociniis expositio, et nisi
commendetur hac venustate, jaceat necesse est. Nec in ulla
parte attentior est auditor, ideoque nihil recte dictum perit.
Praeterea, nescio quomodo, etiam credit faciiius quae audienti
jucunda sunt, et voiuptate ad fidem ducitur.
in magnis. 2. Ubi vcro major res erit, et atrocia invidiose et tris- ^^^^
tia miserabiliter dicere decebit; non ut consumantur affec-
tus , sed ut tamen velut primis lineis designentur : ut
plane, qualis futura sit imago rei , statim appareat.
Vide priorem partem narrationis pro Mil.
Narratio 314. lî. In ea autem quae improprie narratio vocatur,
dTcuT'^ statum ostendemus (n. 254.) , vel declaranda rerum con-
ditione, vol verbi sensu, aut rei notione definienda.
1. Rerum expositio non modo statum planum facere debet,
sed ad probationes etiam et motus animorum eodem fere modo,
quo vera narratio, accommodari. Exemplum habes pro lege Man. c. 2.
All Her. 1, 2. Ut status intelligatur, saepe aperire debemus, quid nobis
conveniat cum adversario, hoc modo : Interfeclam esse matrem
ah Or este, convenit mihi cum adversariis; jitrcne fecerit et ti-
cueritne facere, id est in controversial — Quemadmodum autem
refert plurimum, ut toti orationi subsit lucida rerum cognitio,
ita nihil molestius, quam si inutiles definitiones, eruditae prae-
sertim, impeditum faciunt ipsum orationis ingressum.
Quando 315. Quando vero narrandum sit aut non sit, id est
narrandum. ^^
Deor. 2,81. COnSllll.
De singulis tamen generibus haec in universum traduntur :
Qt. . In judicio tum solum non erit narrandum, cum judex non
modo factum quid sit, sciet, sed ita factum eliam, ut nobis
expedit, opinabilur. In detiheratione narratione vera vix unquam,
frequenter tamen rerum expositione utendum est. In genere sa-