Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
210 ARTIS DICE\DI P. III. LIB. II.
Sua ipsius quoque mérita commemorare orator, cum
causa postulare \ideatur, aliquando poterit, parce tamen
et sine arrogantia.
1. Cicero hoc aplissime facit, cum exponit, qua de causa
vel quo animi affectu ad agendum veniat; vid. or. pro Arch,
pro Mil. pro Sext. pro Rab.
2. Decet etiam, cum ingrala vel dura dicturi sumus, osten-
dere, quo semper animo erga audientes fuerimus, ut Cic. de
leg. agr. 2. et sublimi quodam modo in 4. Catilinaria. Sed hic
quidem modus nulli nisi gravissimo viro convenit.
Abandien- A personis audicntium : si eos a nobis magni fieri vel
ipso genere orationis vel modesta ipsorum laude ostendimus.
1. Tum maxime, cum audientes reprehensuri sumus, caven-
dum est, ne eos vilipendere videamur.
Qt. 2. Laus auditoris ad causae utilitatem conjungatur, ut cum
dicimus, nos ab ipsorum sapientia, fide, justitia aut aliis vir-
tutibus optima quaeque pro causa nostra sperare. v. pro Mil.
Ab rei. ^ pcrsona illius, pro quo dicitur: si ejus vel mérita et
virtutes commendamus , vel inopiam et calamitatem con-
querimur.
Vide pro Rose. Amer.
Ab adver- adversariorum personis : si vel vitia eorum repre-
sariis. hendimus vel graliam et eloquentiam extollimus.
1. Prudenter Cicero, Muraenam contra Catonem defendens,
non hunc, sed sectam Stoicorum, cui se Cato addixerat, irri-
dere coepit.
2. Alterum facit pro Quintio dicturus :
Quae res in cmlate duae plurimum possunt, hae contra nos
ambae faciunt hoc tempore, summa gratia et eloquentia, quarum
alteram, C. Aquili, vereor, alteram metuo.
Attfiitio. 302. II. Ul attente audiamur, trium rerum aliqua con-
sequemur. Nam aut magna quaedam proponemus, aut
necessaria aut conjuncta cum ipsis, apud quos res agetur.