Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
N DE DISPOSITIONE 209
CAPIj'T m.
DEEXORDIO.
* (De or. 2, 78. 79. De iuv. 1, 15. 19. Part. 8. Qt. i, 1.)
300. Exordium est prima orationis pars, animum audi- Quid sit.
toris idonee comparans ad reliquam dictionem. ""
De eo quaeruntur quatuor : quod sit ejus officium, quae ge-
nera, qui fontes, quae virtutes et vitia.
Art. I.
de officio exordii.
301. Officium exordii est, quod definitio indicat, ut Quodnam
scilicet auditorem , quo sit nobis in ceteris partibus ac- ^^
commodatior, praeparet; id quod tribus maxime rebus con-
sequimur, si benevolum, attentum, docilem fecerimus.
Non quia ista non per totam actionem sint custodienda, sed id. cf. 4«
quia initiis praecipue necessaria, per quae in animum auditoris,
ut procedere ultra possimus, admittimur.
1. Benevolentia conciliatur maxime a personis tum nos- BeaeToies-
tris tum audientium, ab adversarii quoque et illius, cu-
jus causa agitur.
A nostris. Plurimum ad omnia momenti est in hoc po- a personi«
situm , si orator vir bonus creditur. Ad hoc autem ipsa
conferre potest oratio, si honesta de causa nos ad dicen- 2,
dum accessisse ostendimus; si dicendi ratio animi candorem,
fidem, modestiam, probitatem et benevolentiam exprimat.
Multi cum justissimam causam defendant, suspectam faciunt,
arte et sollicitudine prodenda. — Illud autem vitandum maxime,
ne contumeliosi, maligni, superbi, nialedici videamur, praeci-
pue in eos, qui laedi, nisi adversa audientium voluntate, non
possunt.