Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
202 ARTIS DICENDI P. III. JLIB. 1.
2. Proderit saepe paucis verbis auclorem commendare, ut :
Alque ille quidem princeps ingenii et doclrinae, Plalo, tum
denique fore beatas respubiieas putavit, si aut doeti aut sapientes
homines eas regere eoepissent; aut ii, qui regerent, o?nnes suum
studium in doctrina et sapientia collocassenl.
Quid aen- 290. Ill, Sensum communem voco , quo inter omnes
Ls, "" homines de rebus nonnullis convenit. Ad hunc autem per-
tinent primum naturalia quaedam judicia, ad quae omnes
sua sponte h. e. sine doctrina et ratiocinatione impelluntur.
1. Quale est lioc Ciceronis :
Pro Mil. 4. Est igitur haec, judices, non scripta, sed nata lex, quam
non didicimus, accepimus, legimus; verum ex natura ipsa ar-
ripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti, sed facti,
non instituti, sed imbuti sumus : ul, si vita nostra in aliquas
insidias, si in vim, si in tela aut lalronum aut inimicorum in-
cidisscl, omnis honesta ratio esset expediendae salutis.
2. Ejusmodi autcm judicia non tam hominum auctoritati,
quam ipsi innituntur naturae, v. n. 9.
Qaidpro- 291. IV. Sed ne haec quidem vulgo dicta et recepta
11. psrsuasione popular! sine usu fuerint testimonia.
Ea intellige, quae proverbia dicuntur, qualia sunt : Ibi amid,
ubi opes. Conscientia mille testes. Pares cum paribus facillime
Ibid. congreganlur. Quibus ad persuadendum magna est vis, quod
non causis accommodata, sed liberis odio et gratia mentibus
ideo tantum dicta factaque sunt, quia aut honestissima aut ve-
rissima videbantur, neque haec durassent in aeternum, nisi vera
omnibus viderentur.
Qui refu- 292. V. Adversa nobis auctoritas quatuor modis infringi
potest : negando consequentiam ; opponendo aliam aucto-
ritatem; rem ad rationem revocando; impugnando ipsum
testimonium.
1. Cum negamus, ex testimonio quidquam recte adversus rem
nostram colligi, bellissime cadit, si illud etiam in adversarium
retorquere possumus.
tanda.