Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
200 ARTIS DICEXDI P. III, LIB. I.
3. Tertius modus etiam ut locus proprius ponitur, et dissi-
militudo appellatur. Eo utimur, dum contrariorum contrarias
esse causas, efTectus etc. contendimus, ut :
Tusc. 5,17. Quid? cum fateniur satis magnam vim esse in vitiis ad mi-
seram vitain, nonne fatendum est, eandem vim. in virtute esse
ad heatam vitam? Contrariorum enim contraria sunt conse-
quentia.
vel dum fieri posse negamus, ut res eadem homines plane
dissimiles sive deceat sive juvet, v. g.
ne or. 2,40. Si barbarorum est in diem vivere, nostra consilia sempiter-
num tempus spectare debent.
Vide pro Mur. 39. ubi Cicero arguit : Catilina cum nefariis
sociis Murenam condemnaret; ergo judices, honesti et sapientes
viri, eundem absotvere debent. Et Demosthenes de Chers, non
ita multo post exordium ; Si Philippus interrogaretur, soloendum
esse exercitum Diopithis responderet; ergo hoc idem Atheniensi-
bus pessiine suadetur.
et ampiifi- In amplificatione autem contrariis utimur, vehementi
candi. quodam orationis genere ea, quae inter se pugnant, com-
ponendo.
Ut enim colores maxime notantur, cum ad eos, a quibus
ipso genere longissime distant, proximo admoti fuerint; sic res
quaevis cum contrariis composita, ilkistrius demonstratur. Hoc
igitur loco antithetis utimur.
Pro Rab. 4. Popularis vero tribunus plebis, custos defensorque juris et liber-
tatis! Porcia lex virgas ab omnium civium romanorum corpore
amovit : hic misericors flagella retulil. Porcia lex libertatcm ci-
vium lictori eripuit : Labienus, homo popularis, carnißci tra-
didit. C. Gracchus legem tulit, ne de capite cimum romanorum
injussu vestro judicaretur : hic popularis a duumviris, injussu
v^estro, non judicari de cive romano, sed indicta causa civcm
romanum capitis condemnari coegit.
Vide alia exempla Cat. 2, 11. In Pis. 1. De sign. 32. 33. 35.
J)e suppl. 32. 37. 47.