Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE I>VE>-TIONE. 199
nus, eandem et saepe majorem vim persuadendi habet,
maxime apud rudiores.
Quare Fabius : Fabulae, ait, ducere animos soient, praecipue
rusticorum et imperitorum, qui et simplicius, quae ficta sunt,
audiunt, et capti voluptate facile iis, quibus delectantur, con-
sentiunt. Siquidem et Menenius Agrippa plebem cum patribus
in gratiam traditur reduxisse nota illa de membris bumanis
adversus ventrem discordantibus fabula.
Etsi remotis iocis et facetiis , quibus fabula solet libe- ö^m m
'' ' , eloq. sacra.
rius uti, sacer quoque orator apud simplicem plebem id
blandimenti genus interdum usurpare possit, propria ta-
men generi sacro parabola est.
Parabolarum usus cum non experientia tantum, sed ipsius
D. Salvatoris exemplo commendatus sit, mirum, quod usque
adeo negligatur. Equidem aptas fingere parabolas difficile esse
fateor; sed quid vetat, ex iis, quae apud probatos scriptores
exstant, seligere? — Ceterum de fabulae et parabolae artificio
plura in parte IV.
Art. X.
de coxtrariis
286. Contraria vd opposita dicuntur ea, quae in re ea- Quid »int.
dem simul esse non possunt, ut pietas et impietas ; vita et
mors; pater et filius ; amor et odium; amare et maledicere.
Triplici modo a contrariis argumentamur : vel enim af- Qai' usus
firmato uno, alterum negamus, vel contra uno negato ,
affirmamus alterum, vel denique ex re contraria contra-
rium colügimus.
1. Primus modus in omni genere contrariorum adhiberi po-
test, ut : Roscius patrem amatit; ergo non occidit, Verres ava-
ritia, luxuria, crudelitate provinciani neglexit et cofnmovit; ergo
non defendit et sedavit,
2. Alter modus non in omnibus; multa enim contraria,
quamvis simul vera esse non possint, possunt tamen simul
falsa esse; itaque illud quidem recte : Justus non es; ergo in-
Justus; male autem : non occidit patrem, erg§ amavit.