Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
188 ARTIS DICENDI P. III. JLIB. 1.
est, non cx iis, sed ex genere quaestionis pendere causas. Ac-
cusalur aliquis, quod sumptuosus, quaerendum de luxuria; quod
alieni appetens, de avaritia; quod seditiosus, de turbulentis et
malis civibus; quod a multis arguitur, de genere testium.
2. Orationem tum proprie avocamus ad genus, cum relicia
tantisper re proposita, in generali quaestione moramur. Hoc
autem, cum ipsa quaestio a nobis assumpta generalis est, rarius
agendum, ut si de avaritia, ad peccatum orationem revolvamus.
Or. 14. de prudentia, ad virtutem etc. Sed a propriis personis et tem-
poribus orator semper, si potest, avocat controversiam. Latius
enim de genere, quam de parte disputare licet.
Quae ser- 270. In traducenda autem oratione ad genus haec ser-
vanda. ,
vanda sunt:
1. Ne assurgamus ad grandiorem quaestionem in re te-
nui, Iragoedias agentes in nugis.
2. Ne ita ad thesin avocemus orationem, ut de proprio
argumento nihil aut paene nihil dicamus; ut si quis S. Ste-
phanum laudaturus in communi martyrum laude totam
orationem constituât.
Epigr.iib.6. Contra utrumque hoc praeceptum egit ille, in quem Mar-
tialis :
Non de vi, neque caede, nec veneno,
Sed Us esl mihi de tribus capellis;
Vicini queror has abesse furto;
Hoc judex sibi postulat probari.
Tu Cannas Mithridalicumque bellum,
Et perjuria Punici furoris ,
Et Syllas Mariosque Mutiosque
Magna voce sonas manuque tota;
Jam die. Posthume, de tribus capellis.
3. Ne diutius in quaestione generali praesertim vulgari
haereamus.
4. In omni usu hujus loci maxime videndum, ut quae