Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
6 ARTIS DICENDI ELEMENTA.
deque major etiam a contrario vitio horror, et in vitae con-
suetudine, quae plurimum in artibus valet, non eadem ab
omnibus probantur. Labuntur igitur, qui in pulchri speciem ali-
quam ita propendeant, ut vltium ei vicinum pro virtute, aut
vicissim virtutem oppositam, non tamen contrariam pro vitio
accipiant : quemadmodum si acumina et elegantias sic amave-
ris, ut Senecam mireris, fastidias Ciceronem, aut Homeri sim-
plicitate captus vilipendas Virgilii ornatum. — Similiter de mo-
ribus judicandum. Simplices mores, quos gentium principibus
Homerus tribuit, abhorrent a nostris, probantur tamen; agres-
tes alii inveniuntur, umiles, sordidi, damnantur.
Doctrinam dicendi in quatuor partes dividimus ; quarurn
prima generalis est: dc slijlo in universum, — in ca enim
virtutes et exercitationes dicendi, nondum in certa hujus
artis genera inquirentes, tractamus; in altera sigillatim
de variis solulae dictionis generibus, excepta oratione, prae-
cipiemus ; in tertia de eloquentia; in quarta de poësi.
(Cf. n. 3.)
Prima igitur et altera pars Ilumanilalis praecepta continent,
ïitsi enim humanitas per sc institutionem liberalem significet,
vulgo tamen hodie, praesertim in scholis, ad cam nonnisi ilia
stiidia referunt, quae faciliora sunt, viamque ad eioquentiam
complanant. Institutio autem eloquentiae, quae parte lertia com-
prehenditur, proprie Rhetorica dicitur, ut doctrina poësis Poèlica.