Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE I>VE>-TIONE. 183
Cognita causa, tres sustinendae tibi sint personae, tua, ^^Q^iddcin-
adversarii, judicis.
Primum igiUir anquirc diligenler, quae prosint causae, deinde
tibi objice, quae nocere possint, ad extremum audienlis indue
personam, fingens coram te dici omnia, quae excogitasti.
Inter ipsam autem meditationem praeter ea, quae in Qnid inter
parte prima de constantia, diligentia et animi ad proposi-
tum adversione praecepta sunt (n. 14.), illud adhuc ora-
tori servandum, ut, inter meditandum, personarum, loco-
rum et temporum rationes in animo quasi fixas teneat.
Sic enim inveniet argumenta propria et tempestiva, quae
sunt omnium ad persuadendum validissima.
Hoc in ficlis quoque causis servandum, ne adolescentes vago
cuidam el incerto dicendi generi adsuescant, quo quidem nul-
lum est infirmius. Dc quacunque igitur materia orationem com-
ponant, cerium audientium coelum, tempus, locum el reliqua
in animo constituant, non qualia finxerint, sed qualia usu ipsi
noverint.
SchoL Ante meditationem de materia legere nonnulli dissua-
dent. Sed nihil in universum hac de re praecipi velim; obscr-
vanda potius et argumenli el ipsius dicentis natura; id eerie
cavendum, ne anxia quadam solliciludine omnia, quae apud
alios, maxime oratores, legeris, assumenda tibi esse pules.
262. His in universum dictis, explicanda jam nobis est, Lodorato-
locorum oratoriorum doctrina. — Sunt autem loci quae-
dam quasi sedes argumentorum rebus omnibus communes.
Argumenta scilicet omnium causarum, si, unde deprompta sint,
considéras, ad certa quaedam capita revocari possunt. Nunc
enim sunt similia, nunc exempla, modo ex rei causis vel ef-
feclis, modo cx nomine vol definilione assumpta. Hacc igitur,
quae in omni re ad disputandum proposita considerari debent,
ut argumenta invcniamus, vocavit Aristoteles locos, quia in
illis, ut in scdibus vel domiciliis suis, argumenta reperiuntur.
9