Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE ÏNVE>TÏ0>E, 181
non clrcumscribil, ut : dicam de philosophia, de virlide Chris-
tiana, de fine hominis, Multa enim de his quaeri possunt, ut :
quis sit itte finis, cur expetendus, quomodo etc.
2. Éxtra civilem eloquentiam quaestionem esse saepissime
generalem dixi; potest tamen plus minus definiri; et nisi ge-
neralia illa ad proprium quidpiam Iraducuntur, nec oratoriae
contentioni apta el nimis usitala esse soient.
258. III. Gravem autem dico propositionem, quae et ora- guae gravi«,
toris diligentiam et audientium attentionem meretur, ex-
citât et juvat.
1. Ilaec tamen gravitas non tam a materia pendet, quam a
statu quaestionis; in quo optanduni, ut insit aliquid novitatis
et contentionis.
2. Neque vero ideo quaerenda est sententia valde acuta aut
paradoxa, sed talis, ex qua totum possit orationis corpus ali-
quid novitatis, multum venustatis, plurimum utilitatis et con-
tentionis accipere.
259. IV. Apta est propositio , ctijus tractatio convenit
1) dicentis aetati, conditioni, facultati, doctrinae atque ip-
sius etiam corporis habitudini ; 2) audientium aeiM, sexui,
conditioni, moribus et captbC 3) adjunctis temporum et
locorum.
Atque hic notandum, quod jam monui, de una eademque
materia plerumque mullas propositiones statui posse. Quodsi
crgo materia libera non est, propositio tamen iis, quae dixi-
mus, accommodari potest.
Sic igitur eorum, quae hucusque tractavimus, inventio ag-
gredicnda est : Exira civilem eloquentiam, ut dixi, interdum
quidem materia et finis, saepius materia tantum, saepissime
nihil certi ad dicendum propositum est. Delecta igitur materia
ei loci, personarum et temporum conditione, statue, in queui
tibi finem de hac materia dicendum sit. Deinde diligentissime
considéra, quae pro audientium moribus et conditione proposito
fini maxime faveant, quae adversentur. Ita statu quaestionis