Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
180 ARTIS DICEKDI P. III. LIB. I.
Dotes ejus. 256. Quoiîiam propositio totam in se continere debet ora-
tionem; refert sane plurimum, ut bona sit. Bona autem
erit, si una, si definita, si gravis et apta sit.
Quomodo I, C^na est propositio, si vel partes non habet, vel eas
certe naturali vinculo connexas.
Itaque composita proposilic esse potest, non vero multiplex.
Composita enim est, cum partes apte cohaerent, ut : Maier
Dei et honoranda et invocanda est; multiplex, cum sine nexu
sunt, ut : Oatendam, laudabile esse studium astronojniae; deinde,
fugiendos esse 7nalus socios.
Undo ne- Nexus auteiH ille oritur vel ex sola materia, vel, quod
Xus in com- . . . . ^
^ositK. melius est, ex natura et une causae.
1. Ex sola materia : In mysterio Incarnationis ostenditur
1. honitas Dei, 2. excettentia Marine, 3. virlutum Christi et
Mariae exempla. Laxum est inter haec vinculum; constringe
magis : In mysterio Incarnationis ostenditur dignitas et virtus
Mariae; etiam magis : ostenditur meritum caslitatis et humili-
talis; denique fac simplicem : ostenditur, colendam esse Ma?ia?n.
2. Ex natura et fine causae cohaerent partes orationis pro
lege Manilla : 1. Bellum Mithridaticum est grave et periculosum;
2. Pompejus Uli pracficiendus est,
Recte docent, simplicem propositionem plerumque feli-
cius tractari composita ; sed nec causa semper optionem
permittit, et tam arcta et naturalis, ex fine praesertim,
esse conjunctio potest, ut composita propositio non minus
sit una, quam simplex. .T
Exempla habes apud Bourdaloue cum alibi tum maxime in
orationibus de Christo patiente, ut : Passio Christi peccalo ef-
fecta, peccalo renovata, peccalo irrita,
quomodo 257. il. Quod jam definitam esse propositionem jubent,
^«finita. . ^ ^ 1
non vêtant generalem esse, at vero vagam.
I. Vaga est, quae late patentem materiam indicat tantum,