Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
178 ARTIS DICENDI P. III. JLIB. 1.
Quiiusus. Jai^Ti si de harum quaestionum usu quaeritur, in civili
eloquentia, quoniam causa semper definita est, thesis non
potest esse nisi pars Iiypothesis, cum scilicet finita quae-
stio ad genus revocatur; contra sacra eloquentia et illa,
quae academica dicitur, si panegyricos excipias, plerumque
in thesi versatur.
Art. II.
DE FINE ET STATÜ ORATIONIS.
Finis. 253. I. Finis orationis dicitur illud, quod orator dicendo
vult consequi. Necesse autem est, ut orator sibi finem
statuat proprium et definitum, illumque continue ante ocu-
los habeat.
1. Itaque recte inter vitia concionantium refertur, si nihil
sibi certo constituant, sed id solum promant, quod de aliqua
materia legerint aut excogitaverint. Hoc enim adeo grave impe-
dimentum est, ut nihil apposite dici, fructus percipi nullus
possit. Errat enim et frustra vagatur nihil habens certum, quod
petal, oratio, et quo ictum dirigal.
2. In civili eloquentia per ipsam causam finis quoque deter-
minatur; sed non item in eloquentia sacra. Nam de eadem
materia, quinetiam in eandem sentenliam varios ob fines dici
potest. Sic de morle Christi dicturus speclare quis poterit et
doctrinam redemplionis, et imitationem virlutum Christi, et odium
peccati, et limorem divini judicü, et amorem ac gratum ani-
mum in Christum, et Studium alienae salutis, lot denique res
diversas, quot varios frucius hujus mysterii meditatio afTert.
Quid vero? nonne horum plura et diversa inter se consequi
possumus eandem non modo materiam, sed sententiam trac-
lando, ut pro peccatis nostris Christum mortuum essc9 Probe
igitur orationis finis a propositione distinguendus est.
Qnidstatas. 254. II. Status orationis dicitur id, quod maxime quae-
Qt. 3,6. Yiiur , quod proinde et orator praecipue sibi obtinendum,
et auditor spectandum maxime intelligit.