Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE I>VE>-TIONE. 177
Quidquid autem meretur apud eos , qui audiunt, ora-
torio modo tractari, materia eloquentiae esse potest, unde
iiaec quidem latissime patet.
De eligenda materia ex iis, quae de propositione dicentur
(n. 256.), aestimari poterit.
252. II. Quaestio dicitur id, quod de materia discepta- Quidquae-
tur, ut: silne helium Punicum renomndum ; conveneriltie
Christo pâli.
Quaestionis duo sunt genera: infinita dicitur, quae fit Ejusgene-
de universo genere, ut: quid omnino de cctptivo statuen' Deor. 3.28.
dum ac sentiendum sit? finita, quae certis personis, tem-
poribus, locis notata est, ut: placeatne a Carlliaginiensibus
eaptivos nostros, redditis suis, reeuperari?
Quaestio infinita nunc vulgo graeco vocabulo thesis dicitur, part. is.
quam Cicero consultationem vel propositum appellat; finita vo-
catur hypothesis, a Cicerone causa vel controversia dicta.
Thesis item duo sunt genera, cognitionis alterum, eu- concr»
jus scientia est finis, ut sintne Angeli; actionis alterum,
quod refertur ad efficiendum quid, ut si quaeratur, quibus
officiis amicitia colenda sit.
Gausarum autem genera tria veteres inde ab Aristotele et caasarum.
ponunt : demonstrativum, quod tribuitur in alicujus certae DeJn^^i 5,
personae laudem aut vituperationem ; deliberativum, quod
positum in disceptatione et consultatione civili, habet in
V se sententiae dictionem; judiciale, quod positum in judi-
cio, habet in se accusationem defensionem.
■v"
1. Genus demonstrativum, èTiitixrixóv, inde putant nomen
habere, quod in ostentationem eloquentiae inventum sit, sed
certe alios in fines accommodari potest. Vocatur etiam laudatio Qt. 3,4,
vel cxornatio, quia in laudationes potissimum confertur.
2. Deliberatio fit in concione aut senatu, et continet in se
suasionem et dissuasionem.
3. Ut deliberativum genus maxime spectat utilitatem, sic ju-
diciale justitiam, demonstrativum autem honestatem.