Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE DIALOGO. 171
contra alios disceptando defendant. Hoc cum fit, nonnun-
quam etiam arbiter controversiae statuitur.
2i3. In conclusione nunc colloquentes de sententia una
conclniione.
conveniunt, nunc in sua quisque opinione persistunt, nunc
etiam sermonem abrumpunt.
Abrumpi dialogus potest, cum quaestio pro scriptoris consilio
satis excussa est; nunquam autem temere et inconsulto. Ceterum
naturalis el conveniens exitus baud raro perquam difficilis est
inventu.
24i. Dicendi genus , etsi generatim tenue esse debet,
pro rerum tamen personarumque conditione aliquando ad
medium, quinimo ad sublime attolii potest. Virtutes autem
dialogi propriae sunt nalim et simplex rerum expressio ,
dictio facilis et ad similitudinem vitae composita.
215. Quoniam denique in quovis dialogo muitum refert, """
' ' ° cfflngendi.
colloquentium naturam et mores quam optime effingi,
omnia , quae hac de re supra praecepimus , hic quoque
sollerter custodienda sunt; illud autem inprimis videndum,
ut notetur proprietas , qua eorum, qui disputant, mores
distinguuntur.
Sed praecepta illa de notatione morum in dialogo multo sunt
difficiliora servatu, quod in eo mores non continenti descrip-
tione, sed sermocinandi ratione sensim ostcnduntur. El quia
item magni laboris est, rem ad disputandum propositam per
colloquia jucunde et tamen definite et subliliter exponere; ideo
ad hanc formam dicendi permagna facultas, non quibusvis data,
requiritur. Scientia quidem rerum, quae disceptantur, tanta
opus est, ut eas non modo lotas teneas perspeclas, sed eliam
in omnem possis partem cogitando facillime versare. Accédai
oportet humanarum rerum non vulgaris cognitio, decori saga-
cissimnni judicium, et plurima dicendi exercitalio.