Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE INARBATIONE. 153
intégra [n, 139.), ut nihil practermisso, quod ad facti cau-
sas, progressum et exitum ostendendum necessarium est,
ex reliquis ea tantum addamus , quae ad finem , propter
quem narramus, aliquantum conferunt.
1. Ut facti causae cognoscantur, saepe necesse est, brevem
aliquam rerum expositionem praemittere. Sed haec principia
non longius petenda, ut
Qui gemino helium Trojamim ordilur ah ow; Ars. p. 147.
et distincte quidem, at minime fuse significanda sunt.
2. In progressu quoque, ut Tullius jam monuit, facti et
eventi cujusque causa ponenda, nec tamen morandum in mi-
nutis, praesertim iis, quae etiamsi dicta non fuerint, per se
ipse quisque cogitabit; ut : In porlum veni, navem paralam
aspexi, de prelio conveni, sublalae sunl anchorae, e porlu solvi.
Satis erat dixisse : E porlu solvi.
3. Concludi narratio ita debet, ut, qui audiunt, neque dubi-
tatione suspensi haereant, neque necesse sit, quid pcrsonis re-
busque actum sit, sigillatim enarrare. Hoc enim inde ab initio
providendum erit, ut cum absoivitur narratio, rei totius exitus
paucis possit significari.
21^1. Placet autem maxime et voluptate homines in au- unde sua-
diendo retinet narratio, quae excitatur animorum motibus.
1. Hinc Tullius : Suavis narratio est, quae habet admira- Part. ».
tiones, exspectationes, exitus inopinatos, motus animorum,
colloquia personarum, dolores, iracundias, metus, laetitias, cu-
piditates.
2. Quos tamen motus vide ut rerum ipsarum ad vivum sig-
nificationc efficias, neque frequenti exclamatione, magnifîcis
verbis et frequenti interposita consideratione quasi obtrudere
videaris.
Elocutio, etsi varia sit pro rerum genere et fine narra- Quaeeio-
mis, generatim tamen lucidissi
cisa quam diffusa esse debebit.
tionis, generatim tamen lucidissima, vivida, magisque con-