Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE EPISTOLA. 149
1. Captamus benevolentiam modesta laude, commemoratione
beneficiorum, quae anlehac accepimus, excusatione petilionis.
2. Rationes rei et personae, quoad iicebit, acconimodandae
sunt; itaque modo honestam et aequam esse petitionem, modo
laudem et honorem illi, quem rogamus, ex concessione acces-
surum, modo nostram ipsorum necessitatem utilitatemque maxi-
me demonstrabunt. Cavendum tamen, ne indoli alterius argu-
menta ita accommodentur, ut probo et christiano homine
indigna fiant.
3. Cum grati animi memoriam pollicemur, cavendum, ne iis,
qui opera nostra baud facile indigebunt, mutua beneficia pro-
mittamus, id enim indecorum. — V. ad Fam. 5, 4. et 12.
206. III. In gratiilatione primum est, ut sincerum gau- Q^^^
dium , quod ex alterius felicitate concepimus , in epistola
nostra eluceat.
Habet autem gratulatio plerumque laudem, spem, op-
tationem, interdum etiam adhortationem et consilia.
1. Laudamus dotes vel mérita, propter quae alter felici for-
tuna dignus videatur.
2. Speramus emolumenta sive ejus, cui gratulamur, familiae,
sive reipublicae et Ecclesiae; sed cavendum, ne quid nobis
emolumenti sperare videamur.
3. Optamus vel stabilem fortunam vel etiam amplificationem.
4. Nonnunquam monita et consilia addi possunt pro condi-
tione personarum.
Aliquando etiam iicebit varia sensa, prout res fert, commu-
nicare, ut de statu reipublicae. Ecclesiae, de rerum bumanarum
vicissitudine.
Sc/ioi. Statae illae gratulationes, quae festis quibusdam die-
bus fieri solent, quoniam in iisdem fere locis versantur, ser-
mone simplice ac brevi absolvendae sunt, nisi forte propria,
minimeque vulgaria argumenta occurrant.
Ad fam. 2, 7. 9. 15, 12.
207. IV. Consolaturus primum ostende, quanta sit do- Quaeaispo-
loris causa, te probe perspicere, ideoque cum afflicto con-