Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE EPISTOLA. ihl
Quae amplissimis de rebus agens sit gravissima, de medio-
cribus concinna, de humilibus elegans et faceta, in jocis acu-
mine delectet ac lepore, in encomiis apparatu, in exhortando
vehemens sit et animosa, in consolando blanda et amica, in
suadendo gravis et sentenliosa, in narrando lucida et graphica,
in petendo verecunda, in commendando officiosa, in rebus
secundis gratulabunda, in affliclis seria. Neque rei solum
obsecundabit epistola , verum etiam temporum personarum-
que rationem habebit ; nec eadem de re quovis tempore ,
nec apud quosvis loquetur : alia specie sese ofTeret senibus,
alia juvenibus, alia tetricis ac severis, alia iis, qui festiviore
sunt ingenio, alia aulicis, alia philosophis, alia familiaribus,
alia ignotis, alia vacuis, alia negotiosis, alia fictis amicis ac
parum bcnevolentibus.
Itaque ante scriptionem diligenter considera, non solum de
qua re, sed eliam quis ad quem scribas, et maxime, quae sit
praesens illius, cui loqueris, forluna et animi affectio.
201. Perspicuitas in epistola, quippe quae nihil laboris Perspicuitaa.
afTerre legentibus debeat, quam maxime est necessaria.
Neque tamen necesse est, ut omnis, in cujus forte manus
litterae nostrae incidant, inteiligere eas possit, sed ut is,
ad quem datae sunt.
Hac de causa Cicero, alias omnium planissimus scriptor, in
epistolis ad Atticum nobis persaepe obscurus est.
202. Praescindenda exordia et conclusiones , quas nec ßrevius.
argumentum nec humanitas postulat; vitanda amplificatio
per Synonyma et minus necessaria epitheta ; argumenta
strictim ut in colloquio proponenda, eodem modo facta
narranda.
1. Haec brevitas commendanda maxime in epistolis ad viros
nobis non familiares, dignitate conspicuos, negoliis oneralos :
ad quos ita est scribendum, ut praeter ea, quae ad rem ipsam
debila cum reverentia explicandam necessaria sunt, nihil ad-
jiciamus.