Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE EPISTOLA. 145
Itaque minus elegans quidem est ille, qui nihil novit, nisi
perspicue narrare, accurate disputare; sed plane ineplus et
paene insanus, qui huic generi ornatum quidem adhibet maxi-
mum, sed utilitatem propositam non assequitur. Hic enim si-
milis est opificis, qui fontem exaedificavit pulcherrimum, sed
nullius aquae.
CAÏ-CT I.
DE EPISTOLA.
195. Epistola definitur sermo scriptus ad absentem. ; Quid ait-
Varia sunt genera pro fine vel argumento; ut epistola com-
mendatitia, consolatoria, monitoria etc. Illa vero carmina vel
disputationes, quae interdum epistolae inscribuntur, cum praeter
nomen et ingressum nihil epistolae habeant, hue non pertinent.
Art. I.
DK EPISTOLA GENEHATIM.
19G. I. Si primum de argumento quaeritur, in universum ouaeargu-
ea, quae colloquio tractamus, epistolae quoque conveniunt,
paullo tamen diligentius excussa.
Utrumque ex definitione colligitur; est enim epistola sermo
ad absentem, sed sermo scripfus : scripta autem, ut ajunt,
manent, accuratius considerantur, saepius releguntur.
197. Itaque si ab omni sermone, multo magis ab epis- ouae mi-
tola removenda sunt turpia, inutilia, et ejusmodi, de qui- ^^^^^^^
bus sine tuo vel alieno periculo scribere non potes.
1. Meminisse nos oportet judicii, in quo de verbis otiosis
nedum inhonestis rationem sumus reddituri.
2. Ea ut scribas vide, quae etiam saepius lecta fastidium non
sunt allatura.
3. Prudentia ôpus est. — In alias enim manus, quam volu-
mus, baud raro epistolae perveniunt, et eos ipsos, quibus nunc