Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
I/ft»
ARTIS DICENDI
PARS ALTERA.
DE NONNULLIS ORATIONIS SOLUTAE
GENERIBUS.
TA.
»jnacgene- Plurima sunt solutae orationis opera, quae tamen
ad quatuor genera revocari soient : epistolare , historicum,
didascalicum, oratorium.
Quodnam sit genus epislolare, nomen ipsum indicat; ad àis-
toricum autem pertinent narratio, descriptie, vita et ea, quae
proprie historia dicitur; ad didascalicum, praeter libros, in
quibus artes et disciplinae traduntur, disputatie (vulgo disserta-
tio) et dialogus. Nobis in liac parte satis erit, postquam de
utroque priori genere pro institute nostro breviter exposueri-
mus, unius dialogi praecepta explicare. De disputatione enim
ex alibi dictis aestimari facile potest (1); de oraloria autem fa-
cultate, cum et genus ipsum ab his, de quibus nunc quaeri-
mus, longe distet, et praecepta multa et difficilia sint, in parte
tertia seorsum praecipiemus.
QaoSprae- Tribus his generibus, epistolari, historiée et didascalico,
illud commune est, quod inprimis perspicuam et accura-
tam rei demonstrationem requirunt; cui pareus adjungitur
ornatus , ut quemadmodum in poësi utile dulci, ita hic
dulce misceatur utili.
(1) Vide maxime n. 13, et setiq. item n. 186-189.