Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
j38 ARTIS DICENDI P. I. CAP. XIII.
aemnuiosum nec infelicem nec miseriim umqxiam putavi. Non
enim magnitudo animi ejus cruciabatur a Poenis, 7ion gra-
vitas, non fides, non consîantîa, non uUa virtus, non denique
aiiimus ipse: qui tot virtutum j>^(^esidio, tantoque comitatu,
cum corpus ejus caperetur, capi certe ipse non potuit. Cajum
vera Marium vidimus: qui mihi secundis rebus iinus ex for-
tunatis hominibus, advcrsis unus ex summis viris videbatur;
quo beatius esse mortali nihil potest.
Causa. Nescis insane, nescis, quantas vires virtus habeat.
Nomen tantum virtutis usurpas, quid ipsa valeat, ignoras.
Nemo potest non beatissimus esse, qui est totus aptus ex sese,
quique in se uno sua ponit omnia. Cui spes omnis et ratio et
cogitatio pendet ex fortuna; huic nihil potest esse certi, nihil,
quod exploratum habeat permansurum sibi unum die^n. Eum
tu hominem terreto, si quem eris nactus, istis mortis aut exilU
minis. Mihi vero quidquid acciderit in tam ingrata civitate,
ne recusanti quidem evenerit, non modo non repugnanti. Quid
enim ego laboravi, aut quid egi, aut in quo evigilaverunt en-
rae et cogitationes meae; siquidem nihil peperi taie, nihil
eonseciitus sum, ut in eo statu essem, quem neque fortunae
temeritas, neque inimicorum labefactaret injuria? Mortemne
mihi minitaris, ut omnino ab hominibus; an exilium, ut ab
itnprobis demigrandum sit? Mors terribilis est iis, quorum
cum vita omnia extinguuntur, non iis, quorum laus emori
non potest. Exilium autem Ulis, quibus quasi circumserip-
tus est habitandi locus; non iis, qui omnem oi^bem terrarum
unam urbem esse ducunt.
Amplificatio a contrario. Te miseriae, te aerumnae pre-
munt^ qui te beatum, qui florentem j)utas; tuae libidines te
torquent; tii dies^ noctesque cruciaris, cui nec sat est, quod
est, et id ipsum, ne non sit diuturnum , times; te con-
scientiae stimulant maleficiorum tuorum ; te metus exanimant
judiciorum atque legum; quocumque adspexisti, ut furiae,
sic tuae tibi occurrunt injuriae, quae tc spirare non sinunt.
Conclusio. Quamobrem ut improbo et stulto et inerti ne-