Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE PROCYJIXASMATIS. 137
Schol, NonmiIIis chria minus idonea esse videtur, qua ado-
lescentes exerceanlur: propterea quod illa eorundem locorum
series et status ordo qua vim faciat ingeniis, qua scholae labo-
rem redoleat. Verum est, quod dicunt: haec chria et ingeniis
vim facit, et laborem facile ostendit. Sed si propterea minus
apta est, qua scriptor vel orator, cum res séria agitur, utatur;
ea tamen ipsa de causa probatur tanquam scholastica, sive, ut
ait Cicero, umbratilis exercitatio. Luxuriari enim adolescentium
ingénia solent, et ordinis impatientia in omnem facile partem
effundi. Constringantur ergo pro tempore etiam aliquanto ni-
mium, ut certo et medilato ordine sensa sua expromere discant.
Et si quis, quod ulique maxime per aptas transitiones fieri po-
test, in ipsa chria artem tegere didicerit ; is multo facilius,
cum hac lege fuerit solutus, laborem abscondet. Neque tamen
huic uni generi adolescentes diutius vacent, sed et alia scriptio
non raro inlerponatur, et, cum aliquantum fuerint exercitati ,
eam tentare poterunt, quam nonnulli chriam liberam dixerunt.
186. Libera igitur chria ex octo illis partibus necessa- Quidchm
rias quidem semper servat, reliquis autem pro re nata
utitur vel non utitur, illoque eas ordine collocat, qui
magis utilis videatur. — Porro necessarias partes tradunt
ires : eœordium, quod non semper encomium habet, sed
quovis e loco duci potest; causam, quam ut partem prae-
cipuam singulari cura tractari jubent; et epilogum. Quid-
quid ex reliquis locis assumitur communi nomine amplifi-
cationis venit.
Itaque haec libera chria nihil admodum dilfert ab oratiuncula
aut brevi disputatione ; et quoniam id genus apud oratores in-
venitur, oratoria etiam aut Ciceroniaiia chria dicitur, prior au-
tem illa, certis capitibus inclusa , ab auctore suo Aphtoniana
nominatur.
curia libera.
In quo virtus sit, ei nihil deesse ^
ad beate vivendum.
187. Exordium ab exemplis. Nec vero ego M, Regulum