Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
136 ARTIS DICENDI P. I. CAP. XIII.
riter effluit? nisi flosculus brevi marcescens, qui mane oritur,
vespere floret, et noete cailit ? nisi umbra quaedam et larva ina-
nis, quae nostras effugit manus,
Aen 2, m. Par levibus ventis, volucrique simillima somno?
Testes hoc loco possem appellare ab omni memoria Christianas
illos Heroes virosque sapientissimos, qui mirificam fugacis vi-
tae brevitatem tot lahoribus, tot vigiliis, tot indefessis curis re—
demptam compensarunt. Testes appellare possem tot virgines, tot
viros principes, tot nobiles adolescentes, qui fragilem hanc rerum
humanarum mobilitatem atque inconstantiam pertaesi, quae-
cumque apud caecos mortales prima putantur, pro nihilo duxe-
re, et voluptatum illecebras, ac perniciosa rerum caducarum
blandimenta generosa quadam alacritale conculcarunt.
1. Cor.7. inculcare Corinthiis voluit Divus Paulus, cum dixit :
Tempus breve est. Hoc ipsum nos {fdmonet summus ille vir
Jobus, dum afflatus divino Sjnritu sic loquitur : Breves dies
hominis sunt. Haec eadem erat mens vel ipsi quoque Horatio,
profano licet homini, cum amicum sapienter sic admoneret :
J ^ Omnem crede diem tibi diluxisse supremum.
Od 2 13. ^^ for'fis jaculamur aevo
Multa?
4,17. Hoc denique sentiebat Phaedrus, cum in elegantibus suis fabulis
hanc verissimam protulit vocem :
Abiturus illuc, quo priores abierunt;
Quid mente caeca miserum torques spiritum'?
Cum igitur adeo breve tempus sit, adeoque irreparabile, relin-
quitur id unum, ut cogitemus etiam alque etiam, nihil esse loci
socordiae,neque segnitiae; nobis inter tantas angustiasnequaquam
licere esse otiosis ; miseros esse, qui se per summam incuriam re
una omniumpretiosissima defraudaripatiuntur.Restât deniqueid
unum, ut cum celeritate temporis utendi celeritate certemus, et
tamquam ex torrente quodam, qui rapide dilabitur, celeriter
hauriamus.