Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE PROCYJIXASMATIS. 135
lunt, et adolescentiae senectus, senectuti mors obrepit improvisa
semper et inopinata-, quodqiic gravius est, cum semel effluxit
brevissimum hoc vitae tempus, tam irreparabiiis est illius lap-
sus, ut nulla deinde possit ratione revocari.
Neque vero est, cur adeo parcam temporis usuram nobis ad vi-
vendum concessam jure merito conqueramur. Praetcrquam quod
enim vila, si scias uti, satis longa est, praeterea ea certa stabi-
lique lege natos nos esse scimus, ut dcnique moriamur. Quis
enim tam vecors esse potest, qui nesciat, hanc esse tristissimam
peccati mercedem poenamque justissimam, hanc esse mortalium
conditionem ac sortem? humana omnia caduca esse et ßuxa at-
que mobilia; nihil, quod orlum sit, sempiternum esse posse; de-
finitum esse cuilibet certum quoddam breveque temporis spatium
ad felicem in coelo vitam promerendam ? Cumque olim ampliori-
bus terminis circumscripta esset nostra haec mortalis vita, et
in saecula bene multa propagaretur, eam nostris flagitiis scele-
ribusque breviorem elfccimus :
Semotique prius tarda necessitas qj
Lethi corripuit gradum.
Contra vero cum semel post miserae hujusce vitae decursum
terreni corporis contagione solutus erit noster animus, cum de-
mum inter felices spiritus aevo sempiterno perfruemur in coelo :
nulla jam amplius pertimescenda nobis neque vicissitudo rerum,
neque conversio temporum, nec aetalum commutatio ; nullus jam
erit neque horarum lapsus, nec ßuxus dierum, nec annorum si- ''
bimet mutuo succedentium cursus. Sed eodem semper haerentes
et felicitalis et temporis vestigio, stabili certaque beatitate,
aeternis saeculorum aelatibus cum Deo ipso potiemur.
0 nos igitur male cautos! O numquam satis deplorandam sor-
tem nostram! si aeterna haec solidaquc obliti nihil nisi umbras
imaginesque consectemur. Si enim ex verilate magis, quam ex
opinione res velimus aestimare, quid demum aliud est fragilis
haec fugaxque vita, nisi levis quidam fumus, qui puncto tempo-
ris evanescit? nisi praeceps torrens, qui cum vano strepitu cele-
7