Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE PROGYMXASMATTS. 133
vei actio vel utraque uberius expoiiitur; causa, quae ra-
tionem rei reddit; contrarium et simile, quae eandem il-
lustrant; exemplum et testimonium, quae auctoritate con-
firmant; epilogus, qui repetit et commendat.
1. Encomium, quod locum tenet exordii, sit proprium perso-
nae, quae laudatur, conveniens chriae totius proposito, breve
ac modestum. —Si quando sententia auctoris est, qui reprehendi
non minus, quam laudari meretur, aut utrumque facies, aut a
re ipsa principium sûmes, commendando sententiae aut facti
vim, dignitatem, celebritatem.
2. Paraphrasis eo fere modo instituitur, qua periodum am-
plificandam docuimus (n. 121.). Saepe igitur sufficit singula
verba perpender^ et varie explicare, ut in his : Omnia amicis
communia sunt. — Audaces fortuna jurat. — Interdum senten-
tiae membra consideranda, ut : Donec eris fetix, multos
numerahis amicos. — Aliquando negatione utemur, contrarium
aut alienum sensum rejicientes; ut : Nihil est tam acerhum, ex
quo magnus animus solatium capere non possit. Dices : Noluit
Seneca omnem doloris et acerhitatis sensum magno animo an-
ferre, noluit nos ut saxum aut scnsu carentia simulacra ad
injurias inimicorum ohrigescere sed illud solum virtutis studio-
sis commendatum voluit etc. — Saepe denique sententia per fi-
guram expolitionis tractatur; ut in exemplo infra (n. 185) posito.
3. In causa aut doctrinae Veritas argumentis probatur, aut
cum de ea ambigi non potest, ratio, cur ita res se habeat,
ostenditur. Ita n. 185. non demonstratur, quod nemini dubiunj
est, brevem esse vitam, sed causae, cur brevis sit, declarantur.
4. Contrarium affertur, quia, ut vulgo dicitur, contraria
juxta se posita magis illucescunt.
5. Similitudo quoque, si apta est, cum delectatione rem Il-
luminât.
6. Exempla et testimonia probe selecta ostendunt, aliis quo-
que iisque dignis, quos audiamus, ita visum esse.
7. Epilogus vel totum per summa capita, vel praecipua fir-
mamenta, vel denique solam doctrinam repetit cum exhortatione.