Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
132 ARTIS DICEXBI P. 1. CAP. XIII.
1. Intellexere enim eloquentiae magislri, ad justae orationis
lam difficile opus sensim pedetentimque esse adolesccntulos pa-
randos. Quia vero illae in singulis praeceptis exercitationes
(n. 167.), quod abruptae fere orationis particulae sunt, et tae-
dium afferunt, nisi aliis intermixtis varientur, nec satis ingenii
vires, ad inveniendum praesertim, intendunt ; haecce progym-
nasmata invenere, quibus res quaepiam accuratius et uberius,
non tamen ea copia et varietate, qua in oratione justa , per-
tractatur.
2. Âphlhonius rhetor multa ejusmodi progymnasmata in usum
discentium litteris consignavit: quorum nos aliqua, fabulam sci-
licet, narrationem et descriptionem alibi tractamus ; ex reliquis
tria praecipua, chriam, thesin et locum communem hic ex-
ponemus.
Art. I.
DE CHRIA
Definiiio. 182. Chria definitur utilis tractatio dicti vel facti vel
utriusque simul, certis capitibus comprehensa.
Ex definitione colliges : 1. cur chria nominetur; quia
scilicet doctrinam, quae dicto vel facto continetur, accommodate
ad usum tractat ;
2. tria esse genera chriae, quae vulgo appellantur verbalis,
activa, mixta. Verbalis est, quae sapienter dictum expendit, ut :
Sen. Nulla est honesta avaritia nisi temporis; activa, quae in facto,
quo doctrina quaepiam scite exprimitur, versatur, ut : Pythago-
ras discipulos^ ut loqui discerent, per quinquennium jtissit tacere;
mixta de facto exponit, cui praeclara sententia conjuncta est,
ut, cum Diogenes ineridie cum accensa hicerna forum obambu-
lans^ hominem a se quaeri, responderet :
3. tractationem non fieri iibere, sed per certos locos numero
et ordine definitos.
Capita 183. Chriae autem capita octo sunt : encomium, quo
chria«. ^jjçji auctor hudatur; paraphrasis, qua sententia