Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE EXERCITATIONIBUS- 125
nere exercitationis proprietas splendorque verborum, copia figu-
rarum, vis explicandi, praeterea imitalione optimorum simiiia
inveniendi facultas paratur : simul, quae legentem fefellissent,
transferentem fallere non possunt, intelligentia ex hoc cl judi-
cium acquiritur.
Sic autem, cum interpretamur, reddenda est tota yis ^Qii'^«cien-
verborum et sententiarum, ut vernaculae linguae proprie-
tas servetur.
1. Cave, ne liberius vertcndo pro fideli interpretatione para-
phrasin facias, sic enim, quae hic quaerilur, utilitas magna ex
parle périt.
2. Qui contra patrii sermonis indolem parum respexerint, aut
duram illi vim intulerint, hac ipsa exercitatione stylum corrum-
punl. Neque fidelis debet dici interprelalio, quae graecam vel
latinam veslem induit, vim autem et sententiam auctoris saepe
hoc ipso minus assequitur.
Alter modus est quasi duplex interpretatio. Vertendus modus m-
scilicet est locus aliquis, Ciceronis exempli causa, in ser-
monem vernaculum, quem, interposito spatio, convertas
in latinum; mox quod a te scriptum fuerit, conférés cum
ipso loco Tulliano, atque ex illo emendabis.
Video, ait Juventius, hanc imitationem plerisque magnas utili-
tates attulisse.
Tertius est, locum insignis scriptoris eodem sermone Tenius.
aliter dicere.
V
Quae tamen, ait Quintilianus, exercitatio sit necesse est, circa
eosdem sensus certamen atque aemulatio. Nam neque semper
desperandum, aliquid illis, quae dicta sunt, melius posse repc-
riri, neque adeo jejunam ac pauperem natura eioquentiam fe-
cit, ut una de re bene dici, nisi semel, non possit... Innumera-
biles sunt modi plurimaeque eodem viae ducunt. Suae brevitati
gratiae, suae copiae, alia translatis virtus, alia propriis, hoc