Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE EXERCITATIOMlirS. 123
SchoL Generatim autem haec mora, et sollicitudo incipienti-
bus praecipitur. Nam primum hoe constifuendum ac obtinendum id.
est, ut quam optime scribamus, celeritatem dabit consuetudo.
Paullatim res faciiius se ostendent, verba respondebunt, com-
positie sequetur. Summa iiaec est rei : cUo scribendo non fit^
nt bene scribatur, bene scribendo fit, ut cito,
1G9. lïl. Sequitur emendatio , cujus est adjicere, de- Emendatio
trahere, mutare. quidpraestat.
QtlO,4.
Sed faciiius in bis simpliciusque judicium, quae replenda, vel
dejicienda sunt : premere vero tumentia, humilia extollere,
iuxuriantia adstringere, inordinata digerere, soluta componere,
exultantia coercere duplicis operae; nam et damnanda sunt,
quae placuerunt, et invenienda, quae fugerant.
iV. Nec dubium est, optimum esse emendandi genus, Quae ratio
optima.
si scripta in aliquod tempus reponantur , ct ad ea post ibid,
intorvallum velut nova et aliena redeamus.
Simile praeceptum Plinius habet : Poteris et quae dixeris, Ep. 7,9.
post oblivionem retractare, multa retinere, plura transire, alia
interscribere, alia rescribere. Laboriosum illud et taedio plenum.
Sed dilficuitate ipsa fructuosum, recalescere ex integro et resu-
niere impetum fractum remissumque; postremo nova velut mem-
bra peracto corpori intexere, nec tamen priora turbare.
V. Sed huic diligentiae tum in prima scriptione tum in Quidaahuc
emendatione suus utique modus sit. servandiim.
1. In scriptione. Sunt, quibus nihil est satis; omnia mutare, Qtio,3.
omnia alitor dicere, quam occurrat, veünt : increduli quidam
et de ingenio suo pessime meriti, qui diligentiam putant, fa-
cere sibi scribendi diiTicultatcm. Hujusmodi adolescenti, cum
per Ires dies exordium frustra quaesivisset, Fiorus : Numquid
tu , inquit, melius dicere vis, quam potos? — Curandum est,
lit quain optime dicamus, dicendum tamen pro facultate.... Quare
quid ros poscat, quid personam deceat, quod sit tempus, intuiti,