Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
120 ARTIS DICENDI P. I. CAP. XIII.
1. De assidua lectione sufficiat proverbium modo laudatum,
quod legi multum jubet, non mulla.
2. Diligens erit lectio, si non contentus, quid dicatur, no-
\isse, inquiras etiam, quorsum et quemadmodum dicatur. In
quo idem fere modus servandus est, quem in explicando prae-
2,5. ceptores (ex Quintiliani regulis) tenere soient. Primum igitur ar-
gumentum et quaestio cognoscenda ; quaerenda deinde, quam
vocant, analysis et ipse sensus verborum ; postremo exploranda
praecepta artis de inventione, dispositione et elocutione.
Repetenda. Nec fere liaec seme! observasse satis est, sed insigniora
saltern iterum iterumque lustranda sunt; nec per partes
rnodo scrutanda omnia, sed perlectus liber utique ex in-
tegro resumendus.
1. Repetamus autem et tractemus, et ut cibos mansos ac
prope liquefactos demittimus, ita lectio non cruda, sed multa
iteratione mollita et velut confecta memoriae imitationique tra«
datur.
2. Praecipue ita tractanda oratio, cujus virtutes frequenter ex
industria quoque occultantur. Saepe enim praeparat, dissimulât,
insidiatur orator, eaque in prima parte orationis dicit, quae
sunt in summa profutura. Itaque suo loco minus placent, ad-
huc nobis, quare dicta sint, ignorantibus, ideoque erunt, cog-
nitis omnibus, repetenda.
()uiaucto- 1G6. Denique quoniam cum judicio utique legendum
res judican- ^gj.^ accipe Fabü sapienter monita :
1. Neque id statim legenti persuasum sit, omnia, quae,
magni auctores dixerint, utique esse perfecta.
Nam et labuntur aliquando et oneri cedunt et indulgent in-
geniorum suorum voluptati, nec semper intendunt animum et
nonnunquam fatigantur : cum Ciceroni dormilare interim De-
mosthenes, Horatio vero eliam Homerus ipse videatur. Summi
enim sunt, homines tamen, acciditque iis, qui quidquid apud
illos repererunl, dicendi legem pulant, ut détériora imitentur, id
enim est facilius, ac se abunde similes putent, si vitia magno-
rum consequantur.