Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
114
ARTIS DICENDI P. I. CAP. XIII.

ïerlius est ille aniplus, copiosus, gravis, ornatus, in qno pro-
feeto vis est maxima. Ilic est enim, cujus ornatum dicendi et
copiam admiratae gentes eloquentiam in civitatibus plurimum
valere passae sunt; sed hanc eloquentiam, quae cursu magno
sonituque ferretur, quam suspicerent omnes, quam admiraren-
tur, quam se assequi posse diffiderent. Hujus eloquentiae est,
Iractare animos, hujus, omni modo permovere. Ilaec modo per-
fringit, modo irrepit in sensus, inscrit novas opiniones, evellit
insitas.
Sc/ioL Hoc ergo maxime inter se floridum genus et robuslum
differunt, quod alterum totum compositum est ad suavitatem et
conciliationem, alterum ad gravitatem el contentionem. Quare
Fabius : Médius hic modus... lenior, ut amnis lucidus quidam
et virentibus utrinque sylvis inumbratus. At ille, qui saxa devol-
vat, et pontem indignetur, et ripas sibi facial, multus et tor-
rens judicem vel renitentem contra feret cogetque ire, qua
rapit.
Quis usus- ISS. Jam vero quamquam ex his dicendi generibus aliud
alii operi magis est proprium; generalim tamen in iisdem
operibus miscenda inter se et temperanda sunt.
1. Genus tenue convenit inprimis epislolae, dialogo et dispu-
tationi; historia et descriptio magis ad medium accedunt. Hoc
lamen propriam sedem habet in poësi, quamquam et rursum
haec ipsa non raro acri illo et gravissimo utitur. Orator, prout
res exiget, omnibus non pro causa modo, sed pro partibus
causae utetur. Is enim est eloquens, qui et humilia subliliter
et magna graviter et mediocria temperate potest dicere.
2. Pauca omnino sunt opera, quae in una dicendi forma se
continent. Conlingit hoc tamen saepius in illa subtili forma, raro
in mediocri, in gravissima, si excipias breviora aliqua carmina,
nunquam. Quare Cicero: At vero hie noster, quem principem
ponimus, gravis, acer, ardens, si ad hoc unum est natus, aut
in hoc solo se exercuit, aut huic generi studet uni, ncc suam
copiam cum illis duobus generibus temperavit, maxime est con-
temnendus. — Itaque nec semper hac formae accurate discerni
Qt.
Cic,