Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE ORATIONE APTA. 113
1. Tenue illud genus dicendi summissum est et humile, Tenue qua-
le sit.
consuetudinem imitans. cic.
Hoc qui ulilur ab indiserlis re plus, quam opinione differt.
Nam orationis subtilitas imitabilis quidem illa videtur esse exis-
timanti, sed nihil est experienti minus. Etsi enim non plurimi
sanguinis est, habeat tamen succum aliquem oportet, ut etiamsi
illis maximis viribus careat, sit, ut ita dicam, intégra vale-
tudine.
Ab hac igitur forma dicendi removetur omnis insignis O^^®™
ornatus, elegantia modo et puritas remanet. mittat.
Cic.
Ergo tenuis ille orator 1. nec in faciendis verbis erit audax,
et pareus in priscis, in transferendis fortasse crebrior, sed vare-
cundus, omnino utetur verbis usitatissimis.
2. In reliquis etiam ornamentis et verborum et sententiarum
demissior erit. Itaque vitabit quaesitas venustates, quae sunt in
nonnullis verborum figuris, nec assumet illa sententiarum lu-
mina, quae vehementer sunt illustria.
Numeris minus se adstringit. Solutum quiddam sit, nec va-
gum tamen, ut ingredi libéré, non ut licenler videatur errare :
quaedam eliam negligentia est diligens.
4. Propriae autem hujus generis virtutes sunt purilas, perspi-
cuitas et maxime proprietas verborum; decent etiam sententiae
acutae et sales; languor autem praecipue fugiendus est.
156. II. De medio sic TuIIius : Est quoddam insigne Qnaie me-
et florens orationis, pictum et expolitum genus, in quo g.
omnes verborum, omnes sententiarum illigantur lepores.
Itaque hic modus et translationibus crebrior, et figuris erit Qt.
jucundior; egressionibus aptus, senten- ' ' ^
tiis dulcis; latae eruditaeque disputationes in eodem explicabun- ^jJ^l^fU y/^^iec^A^,
tur et loci communes sine contentione dicentur. ^vp^-^^yx^^É^A^^
157. III. Grande sive robustum dicendi genus omnem o^aie ro-
vim verborum et sententiarum adhibet, qua animi vebe-
mentius permoventur.